• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) Adversus Hermogenem

X.

[1] 'Ergo', inquis, 'ex nihilo faceret, ut mala quoque arbitrio eius imputarentur?' Magna, bona fide, caecitas haereticorum pro huiusmodi argumentatione, cum ideo aut alium deum bonum et optimum uolunt credi quia mali auctorem existiment creatorem aut materiam cum creatore proponunt, ut al[i]um a materia, non a creatore deducant, quando nullus omnino deus liberetur ista quaestione, utnonauctor mali uideri proinde possit quisquis ille est qui malum, etsi non ipse fecit, tamen a quocumque et undeunde passus est fieri. [2] Audiat igitur et Hermogenes, dum alibi de mali ratione distinguimus, interim se quoque nihil egisse hac sua iniectione. Ecce enim, etsi non auctor, sed assentator mali inuenitur deus qui malum materiae tanto sustinuit de bono ante mundi constitutionem quam ut bonus et mali aemulus emendasse debuerat. [3] Aut enim potuit emendare sed noluit aut uoluit quidem uero non potuit infirmus deus. Si potuit et noluit, malus et ipse, quia malo fauit, et sic iam habetur eius quod, licet non instituerit, qui tamen, si noluisset illud esse, non esset, ipse iam fecit esse quod noluit non esse. Quo quid est turpius? Si id uoluit esse quod ipse noluit fecisse, aduersum semetipsum egit, cum et uoluit esse quod noluit fecisse et noluit fecisse quod uoluit esse. Quasi bonum uoluit esse et quasi malum noluit fecisse; quod non faciendo malum iudicauit, id sustinendo bonum pronuntiauit. Malum pro bono sustinendo et non potius eradicando assertor eius inuentus est, male, si per uoluntatem, turpiter, si per necessitatem. Aut famulus erit mali deus aut amicus, cum materiae malo conuersatus, nedum etiam de malo eius operatus.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Adversus Hermogenem
Traductions de cette œuvre
Against Hermogenes Comparer
Contre Hermogène Comparer
Gegen Hermogenes. (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité