• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) Adversus Hermogenem

XXX.

[1] Sic et sequentia coniecturam Hermogenis instruere uidebuntur, Et tenebrae super abyssum et spiritus dei super aquas ferebatur, quasi et hae confusae substantiae massalis illius molis argumenta portendant. Atquin singillatim definiens tenebras abyssum spiritum dei aquas nihil confusum nec in confusione incertum aestimari facit tam diuisa relatio certorum et distinctorum elementorum. Hoc quidem amplius, cum situs proprios eis adscribit, tenebras super abyssum, spiritum super aquas, negauit confusionem substantiarum quarum demonstrando dispositionem demonstrauit etiam distinctionem. [2] Vanissimum denique ut materia, quae informis inducitur, de tot formarum uocabulis informis adseueretur non edito quid sit illud corpus confusionis, quod unicum utique credendum est, si informe est. [3] Uniforme etenim quod informe est, informe autem quod ex uarietate confusum est: unam habeat necesse est speciem quod non habet speciem, dum ex multis unam habet speciem. Ceterum aut habebat in se species istas materia de quarum uocabulis intellegenda[s] esse, tenebras dico et abyssum et spiritum et aquas, aut non habebat; si autem habebat, quomodo inducitur non habens formas? si non habebat, agnoscitur?

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Adversus Hermogenem
Traductions de cette œuvre
Against Hermogenes Comparer
Contre Hermogène Comparer
Gegen Hermogenes. (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité