• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) Adversus Hermogenem

XLIII.

[1] De motu et illud notauerim. Nam secundum ollae similitudinem 'Sic erat', inquis, 'materiae motus antequam disponeretur, concretus inquietus inadprehensibilis prae nimietate certaminis,' dehinc subicis: 'Stetit autem in dei compositionem et [in]adprehensibilem habuit inconditum motum prae tarditate inconditi motus'. Supra certamen motui adscribis, hic tarditatem. [2] Nam de natura materiae quotiens cadas, accipe. Supra dicis: 'Si autem esset materia natura mala, non accepisset translationem in melius nec deus aliquid compositionis adcommodasset illi; in uacuum enim laborasset.' Finisti igitur duas sententias, nec materiam natura malam nec naturam eius a deo potuisse conuerti, horum immemor postea inferens: 'At ubi accepit compositionem a deo et ornata est, cessauit a natura'. Si in bonum reformata est, utique de malo reformata est, et si per compositionem dei cessauit a natura mali, natura cessauit. Ergo et mala fuit natura ante compositionem et desinere potuit a natura post reformationem.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Adversus Hermogenem
Traductions de cette œuvre
Against Hermogenes Comparer
Contre Hermogène Comparer
Gegen Hermogenes. (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité