• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De carne Christi

XVIII

[1] Nunc et simplicius respondeamus. non competebat ex semine humano dei filium nasci, ne si totus esset filius hominis non esset et dei filius nihilque haberet amplius Salomone et amplius Iona, ut de Hebionis opinione credendus erat. ergo iam dei filius ex patris dei semine, id est spiritu, [2] ut esset et hominis filius caro ei sola erat ex hominis carne sumenda sine viri semine: vacabat enim semen viri apud habentem dei semen. itaque sicut nondum natus ex virgine patrem deum habere potuit sine homine matre, aeque cum de virgine nasceretur potuit matrem habere hominem sine homine patre: [3] sic denique homo cum deo dum caro hominis cum spiritu dei, caro sine semine ex homine, spiritus cum semine ex deo. igitur si fuit dispositio rationis super filium dei ex virgine proferendum, cur non ex virgine acceperit corpus quod de virgine protulit, quia aliud est quod a deo sumpsit? 'Quoniam, inquiunt, verbum caro factum est.' [4] vox ista quid caro sit factum contestatur et declarat, nec tamen periclitatur quasi statim aliud sit factum caro et non verbum, si ex carne factum est verbum caro: aut si ex semetipso factum est, scriptura dicat. cum scriptura non dicat nisi quod sit factum, non et unde sit factum, ergo ex alio, non ex semetipso, suggerit factum. [5] si non ex semetipso sed ex alio, iam hinc tracta ex quo magis credere congruat carnem factum verbum nisi ex carne in qua et factum est, vel quia ipse dominus sententialiter et definitive pronuntiavit, Quod in carne natum est caro est quia ex carne natum est. sed si de homine tantummodo dixit, non et de semetipso, plane nega hominem Christum et ita defende non et in ipsum competisse. 'Atquin subicit, Et quod de spiritu natum est spiritus est, quia Deus spiritus est, et De deo natus est: [6] hoc utique vel eo magis in ipsum tendit si et in credentes eius.' si ergo et hoc ad ipsum, cur non et illud supra? neque enim dividere potes, hoc ad ipsum, illud supra ad ceteros homines, qui utramque substantiam Christi et carnis et spiritus non negas. [7] ceterum si tam carnem habuit quam spiritum, cum de duarum substantiarum pronuntiat conditione quas in semetipso gestabat non potest videri de spiritu quidem suo de carne vero non sua determinasse. ita cum sit ipse de spiritu dei (et spiritus deus est) ex deo natus, ipse est et ex carne hominis et homo in carne generatus.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De carne Christi
Traductions de cette œuvre
De la chair de Jesus-Christ Comparer
On the Flesh of Christ Comparer
Über den Leib Christi. (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidation - On the flesh of Christ

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité