• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Benoît de Nursie (480-547) Regula Benedicti

Caput LXX. Ut non praesumat quisquam aliquem passim caedere aut excommunicare

[1] Vitetur in monasterio omnis praesumptionis occasio; [2] atque constituimus ut nulli liceat quemquam fratrum suorum excommunicare aut caedere, nisi cui potestas ab abbate data fuerit. [3] «Peccantes» autem «coram omnibus arguantur ut ceteri metum habeant.» [4] Infantum vero usque quindecim annorum aetates disciplinae diligentia ab omnibus et custodia sit; [5] sed et hoc cum omni mensura et ratione.

[6] Nam in fortiori aetate qui praesumit aliquatenus sine praecepto abbatis vel in ipsis infantibus sine discretione exarserit, disciplinae regulari subiaceat, [7] quia scriptum est: «Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris.»

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Regula Benedicti
Traductions de cette œuvre
Die Regel des hl. Benedikt (BKV) Comparer
La règle de Saint Benoît Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité