• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De Idololatria

XXI.

[1] Timiditatis est autem, cum te alius per deos suos obligat iuratione uel aliqua testificatione et tu, ne intellegaris, quiescis. Nam aeque quiescendo confirmas maiestatem eorum, cuius causa uideberis obligatus. [2] Quid refert, deos nationum dicendo deos an audiendo confirmes ? Iures per idola, an ab alio adiuratus acquiescas ? Cur non agnoscamus uersutias satanae, qui, quod ore nostro perficere non potest, id agit, ut suorum ore perficiat per aures inferens nobis idololatriam ? Certe quisquis ille est, aut amica aut inimica congressione adstringit. [3] Si inimica, iam ad pugnam uocaris et scis tibi dimicandum esse : si amica, quanto securius in dominum transferes sponsionem tuam, ut dissoluas obligationem eius, per quem te malus honori idolorum id est idololatriae quaerebat annectere. [4] Omnis patientia eiusmodi idololatria. Honoras eos, quibus impositis obsequium praestitisti. Scio quendam, cui dominus ignoscat, cum illi in publico per litem dictum esset: Iupiter tibi sit iratus, respondisse : immo tibi. Quid aliter fecisset ethnicus, qui Iouem deum credidit ? Etiamsi non per eundem retorsisset maledictum nec per ullum Iouis similem, confirmauerat Iouem deum, per quem se maledictum indigne tulisse demonstrauerat remaledicens. [5] Ad quid enim indigneris per eum, quem scis nihil esse ? Iam si insanis, iam esse confirmas, et erit idololatria professio timoris tui : quanto magis, cum per ipsum remaledicis, eodem Iouis honorem facis, quo et ille, qui te prouocauit? Fidelis autem in eiusmodi ridere debet, non insanire, immo, secundum praeceptum, ne per deum quidem remaledicere, sed plane benedicere per deum, ut et idola destruas et deum praedices et adimpleas disciplinam.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De Idololatria
Traductions de cette œuvre
De l'idolatrie Comparer
On Idolatry Comparer
Über den Götzendienst (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)
Elucidation - On Idolatry

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité