• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Pèlerin de Plaisance Antonini Placentini itinerarium

42.

Intus autem in pelago ipso ad milia XII est insula modica: petra viva, in qua pendent digiti molles ut carnei inmodum dactalorum, qui fundunt unguentum quod oleum petrinum S. 31 appellant, quod pro grandi benedictione tollitur. Vas quo portatur, si impletum fuerit et volueris retemptare ad tollendum, iam non id recipit nec tenet. ln quem locum quanticunque aegroti maxime daemoniaci pertingere potuerint, omnes salvantur.

Quod tollentes pro benedictione non eum permittit iterum exire per Clisma, sed commiscetur cum oleo. Nam et si non adulteraretur credo quia ipsam virtutem semper operaretur, nam liquor ipsius unguenti tenet continuo per milia duo. Odor quidem sulphureus. Qualisvis enim tempestas maris sit, intra littoreillo sic stat. Intra civitatem ipsam Clisma intus in basilica vidimus locellos ligneos sanctorum patrum eremitarum ultra decem et octo.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Antonini Placentini itinerarium
Traductions de cette œuvre
Antonini Placentini itinerarium Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung in Antonini Placentini itinerarium

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité