IX.
[1] Omnia apostoli secundum deum utique docuerunt, omnia + evangelizare voluerunt +. Ubi illos ostendis praeceptum fugiendi de civitate in civitatem restaurasse? quia nec potuissent tale quid constituere tam contrarium exemplis suis, ut fugam mandarent, qui cum maxime de vinculis vel insulis, quibus ob confessionem, non ob fugam nominis continebantur, ad ecclesias scribebant. [2] Infirmos sustineri iubet Paulus, utique enim non fugientes; quomodo enim sustinebantur absentes? At patientia dicit sustinendos, si cum per infirmitatem fidei suae offenderint; sic et pusillanimes consolari, non tamen in fugam mitti.
Sed
[3] Proinde et Iohannes pro fratribus quoque animas ponendas docet, nedum pro domino; hoc a fugientibus non potest adimpleri. Denique memor Apocalypsis suae, in qua timidorum exitum audierat, de suo sensu admonet et ipse timorem reiciendum: Timor, inquit, non est in dilectione; sed enim perfecta dilectio foras mittit timorem, quia timor supplicamentum habet, utique ignem stagni; qui autem timet, non est perfectus in dilectione, dei scilicet. Porro quis fugiet persecutionem, nisi qui timebit? quis timebit, nisi qui non amabit? [4] Spiritum vero si consulas, quid magis sermone illo Spiritus probat? namque omnes paene ad martyrium exhortantur, non ad fugam, ut et illius commemoremur: 'Publicaris?' inquit, 'bonum tibi est; qui enim non publicatur in hominibus, publicatur in domino. Ne confundaris: iustitia te producit in medium; quid confunderis laudem ferens? Potestas fit, cum conspiceris ab hominibus.' Sic et alibi: 'Nolite in lectulis nec in aborsibus et febribus mollibus optare exire, sed in martyriis, uti glorificetur, qui est passus pro vobis.'