• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT PRIMUM. *Contra Academicos, libri tres.*

3.

In secundo autem libro prorsus inepta est et insulsa illa quasi fabula de Philocalia et Philosophia, quod sint germanae et eodem parente procreatae 1. Aut enim philocalia quae dicitur, non nisi in nugis est, et ob hoc philosophiae nulla ratione germana: aut si propterea est hoc nomen honorandum, quia latine interpretatum, amorem significat pulchritudinis, et est vera ac summa sapientiae pulchritudo; [Col. 0587] eadem ipsa est in rebus incorporalibus atque summis philocalia quae philosophia, neque ullo modo sunt quasi sorores duae. Alio loco de animo, cum agerem dixi: Securior rediturus in coelum 2. Iturus autem, quam, rediturus dixissem securius, propter eos qui putant animos humanos pro meritis peccatorum suorum de coelo lapsos sive dejectos, in corpora ista detrudi. Sed hoc ego propterea non dubitavi dicere, quia ita dixi, in coelum, tanquam dicerem, ad Deum, qui ejus est auctor et conditor sicut beatus Cyprianus non cunctatus est dicere: Nam cum corpus e terra, spiritum possideamus e coelo, ipsi terra et coelum sumus 3. Et in libro Ecclesiastae scriptum est: Spiritus revertatur ad Deum, qui dedit illum 4. Quod utique sic intelligendum est, ut non resistatur Apostolo dicenti, nondum natos nihil egisse boni aut mali 5. Sine controversia ergo quaedam originalis regio beatitudinis animi, Deus ipse est, qui eum non quidem de seipso genuit, sed de nulla re alia condidit, sicut condidit corpus e terra. Nam quod attinet ad ejus originem, qua fit ut sit in corpore, utrum de illo uno sit, qui primum creatus est, quando factus est homo in animam vivam; an similiter ita fiant singulis singuli, nec tunc sciebam, nec adhuc scio.


  1. Lib. 2, c. 3, n. 7  ↩

  2. Lib. 2, c. 9, n. 22  ↩

  3. Cypr., lib. de Orat. Dom.  ↩

  4. Eccle. XII, 7  ↩

  5. Rom. IX, 11 ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Retractationes (PL)
Traductions de cette œuvre
Le Rétractations Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité