• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT XXIII. *Expositio quarumdam propositionum ex Epistola Apostoli ad Romanos.*

2.

Item disputans quid elegerit Deus in nondum nato, cui dixit serviturum esse majorem; et quid in eodem majore similiter nondum nato reprobaverit, de quibus propter hoc commemoratur, quamvis longe postea prolatum propheticum testimonium, Jacob dilexi, Esau autem odio habui 1: ad hoc perduxi ratiocinationem, ut dicerem: Non ergo elegit Deus opera cujusquam in praescientia, quae ipse daturus est; sed fidem elegit in praescientia, ut quem sibi crediturum esse praescivit, ipsum etegerit cui Spiritum sanctum daret, ut bona operando etiam vitam aeternam consequeretur 2. Nondum diligentius quaesiveram, nec adhuc inveneram qualis sit electio gratiae; de qua idem dicit Apostolus, Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt 3: quae utique non est gratia si eam merita ulla praecedant, ne jam quod datur, non secundum gratiam, sed secundum debitum reddatur potius meritis quam donetur. Proinde quod continuo dixi, Dicit enim idem apostolus, « idem Deus qui operatur omnia in omnibus » 4; nusquam autem dictum est, Deus credit omnia in omnibus: ac deinde subjunxi, Quod ergo credimus, nostrum est; quod autem bonum operamur, illius est qui credentibus dat Spiritum sanctum 5; profecto non dicerem, si jam scirem etiam ipsam fidem inter Dei munera reperiri; quae dantur in eodem Spiritu. Utrumque ergo nostrum est propter arbitrium voluntatis, et utrumque tamen datum est per Spiritum fidei et charitatis. Neque enim sola charitas, sed sicut scriptum est, Charitas cum fide a Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo 6.


  1. Rom. IX, 13  ↩

  2. Prop. 60  ↩

  3. Rom. XI, 5  ↩

  4. I Cor. XII, 6  ↩

  5. Prop. 61  ↩

  6. Ephes. VI, 23 ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Retractationes (PL)
Traductions de cette œuvre
Le Rétractations Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité