3.
Nec illud mihi placet, quod cum dixissem, Summa opera danda est optimis moribus; mox addidi: Deus enim noster aliter nos exaudire non poterit; bene autem viventes facillime exaudiet 1. Sic enim dictum est, tanquam Deus non exaudiat peccatores; quod quidam dixit in Evangelio, sed ille qui nondum cognoverat Christum, a quo fuerat jam illuminatus in corpore 2. Nec illud mihi placet, quod Pythagorae philosopho tantum laudis dedi 3, ut qui hanc audit vel legit possit putare, me credidisse nullos errores in Pythagorica esse doctrina, cum sint plures, iidemque capitales. Hoc opus sic incipit: Ordinem rerum, Zenobi.