2.
In his sane libris non approbo quod in oratione dixi: Deus, qui nisi mundos verum scire noluisti 1. Responderi enim potest, multos etiam non mundos multa scire vera: neque enim definitum est hic quid sit verum, quod nisi mundi scire non possint; et quid sit scire. Et illud quod ibi positum est, Deus, cujus regnum est totus mundus, quem sensus ignorat 2; si Deus intelligendus est, addenda fuerant verba, ut diceretur, quem mortalis corporis sensus ignorat. Si autem mundus dictus est, quem sensus ignorat, ille recte intelligitur, qui futurus est coelo novo et terra nova: sed etiam hic addenda erant illa, ut diceretur; mortalis corporis [Col. 0590] sensus. Sed illo more adhuc loquebar, quo sensus proprie corporis appellatur; nec assidue repetendum est, quod et superius inde jam dixi 3, sed hoc recolendum, ubicumque ista locutio in meis litteris invenitur.