2.
In eo igitur qui est de Moribus Ecclesiae Catholicae, ubi posui testimonium, in quo legitur, Propter te afficimur tota die; aestimati sumus ut oves occisionis 1; mendositas nostri codicis me fefellit minus memorem Scripturarum, in quibus nondum assuetus eram. Nam ejusdem interpretationis alii codices non habent, Propter te afficimur: sed, Propter te morte afficimur; quod uno verbo alii dixerunt, mortificamur. Hoc esse verius graeci libri indicant, ex qua lingua in latinam secundum Septuaginta interpretes, veterum divinarum Scripturarum est facta translatio: et tamen secundum haec verba, id est Propter te afficimur, multa disputans dixi 2, quae in ipsis rebus non tanquam falsa improbo. Verumtamen convenientiam Scripturarum veterum et novarum, quam demonstrare cupiebam, ex his duntaxat verbis non utique demonstravi; unde autem mihi error obrepserit, dixi: ex aliis vero testimoniis eamdem convenientiam sufficienter ostendi 3.