• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT VII. *De Moribus Ecclesiae Catholicae, et de Moribus Manichaeorum, libri duo.*

3.

Similiter et paulo post testimonium posui de libro Sapientiae, secundum codicem nostrum, in quo scriptum erat: Sobrietatem enim sapientia docet, et justitiam et virtutem 1. Et secundum haec verba disserui res quidem veras, sed ex occasione mendositatis inventas 2. Quid enim verius, quam quod sapientia doceat veritatem contemplationis, quam nomine sobrietatis significatam putavi; et actionis probitatem, quam per duo alia intelligi volui, per justitiam atque virtutem: cum codices ejusdem interpretationis veriores habeant, sobrietatem enim et sapientiam docet, et justitiam et virtutem? His enim nominibus latinus interpres quatuor illas virtutes, quae maxime in ore philosophorum esse assolent, nominavit; sobrietatem appellans temperantiam, prudentiae imponens nomen sapientiam, fortitudinem vero virtutis vocabulo enuntians, solam justitiam suo nomine interpretatus est. Has autem quatuor virtutes in eodem libro Sapientiae suis nominibus appellatas, sicut a Graecis vocantur, longe postea reperimus in codicibus graecis. Item, quod posui de libro Salomonis, Vanitas, vanitantium, dixit Ecclesiastes 3; in multis quidem codicibus legi, sed hoc Graecus non habet: habet autem, vanitas vanitatum; quod postea vidi; et inveni eos Latinos esse veriores, qui habent, vanitatum, non, vanitantium. Ex occasione tamen hujus mendositatis quaecumque disserui vera esse ipsis rebus apparet 4. [Col. 0593]


  1. Sap. VIII, 7  ↩

  2. Lib. 1, c. 16, n. 27  ↩

  3. Eccle. I, 2  ↩

  4. Lib. 1, c. 21, n. 39 ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Retractationes (PL)
Traductions de cette œuvre
Le Rétractations Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité