• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT IX. *De Libero Arbitrio, libri tres.*

3.

Quapropter novi haeretici Pelagiani, qui liberum sic asserunt voluntatis arbitrium, ut gratiae Dei non relinquant locum, quandoquidem eam secundum merita nostra dari asserunt, non se extollant, quasi eorum egerim causam; quia multa in his libris dixi pro libero arbitrio, quae illius disputationis causa poscebat. Dixi quippe in libro primo, malefacta justitia Dei vindicari; et addidi: Non enim juste vindicarentur, nisi fierent voluntate 1. Item cum ipsam bonam voluntatem tam magnum bonum esse monstrarem, ut omnibus corporeis et externis bonis merito anteponeretur, dixi: Vides igitur jam, ut existimo, in voluntate nostra esse constitutum, ut hoc vel fruamur vel careamus tanto et tam vero bono: quid enim tam in voluntate quam ipsa voluntas sita est? 2 Et alio loco: Quid ergo causae est, inquam, cur dubitandum putemus, etiam si nunquam ante sapientes fuimus, voluntate nos tamen laudabilem et beatam vitam, voluntate turpem et miseram mereri ac [Col. 0596] degere? 3. Item alio loco: Ex quo conficitur, inquam, ut quisquis recte honesteque vult vivere, si id se velle prae fugacibus rebus velit; assequatur tantam rem tanta facilitate, ut nihil aliud ei, quam ipsum velle, sit habere quod voluit 4. Itemque alibi dixi: Hoc enim aeterna lex illa, ad cujus considerationem redire jam tempus est, incommutabili stabilitate firmavit, ut in voluntate meritum sit; in beatitate autem et miseria praemium atque supplicium 5. Et alio loco: Quid, inquam, quisque sectandum et amplectendum eligat, in voluntate esse positum constitit 6 . Et in libro secundo: Homo enim ipse, inquam, in quantum homo est, aliquod bonum est, quia recte vivere cum vult, potest 7. Et alio loco dixi: Recte fieri non posse, nisi eodem libero voluntatis arbitrio 8. Et in libro tertio: Quid opus est, inquam, quaeri unde iste motus existat, quo voluntas avertitur ab incommutabili bono ad commutabile bonum; cum eum non nisi animi, et voluntarium, et ob hoc culpabilem esse fateamur: omnisque de hac re disciplina utilis ad id valeat, ut eo motu improbato atque cohibito, voluntatem nostram ad perfruendum sempiterno bono, a lapsu temporalium convertamus? 9 Et alio loco: Optime, inquam, de te veritas clamat, Non enim posses aliud sentire esse in potestate nostra, nisi quod, cum volumus, facimus. Quapropter nihil tam in nostra potestate, quam ipsa voluntas, est. Ea enim prorsus nullo intervallo, mox ut volumus, praesto est 10. Item alio loco: Si enim tu laudaris, inquam, videndo quid facere debeas, cum id non videas, nisi in illo qui est incommutabilis veritas; quanto magis ille qui et velle praecepit, et posse praebuit, et non impune nolle permisit? Deinde subjunxi dicens: Si enim hoc debet quisque quod accepit, et sic homo factus est, ut necessario peccet, hoc debet ut peccet. Cum ergo peccat, quod debet, facit: quod si scelus est dicere; neminem natura sua cogit ut peccet 11. Et iterum: Quae tandem esse poterit, inquam, ante voluntatem causa voluntatis? Aut enim et ipsa voluntas est; et a radice ista voluntatis non receditur: aut non est voluntas; et peccatum nullum habet. Aut igitur voluntas est prima causa peccandi; aut nullum peccatum est prima causa peccandi: nec est cui recte imputetur peccatum nisi peccanti. Non ergo est cui recte imputetur nisi volenti 12. Et paulo post: Quis, inquam, peccat in eo quod nullo modo caveri potest? Peccatur autem: caveri igitur potest 13. Quo testimonio meo in quodam libro suo Pelagius usus est. Cui libro cum respondissem, titulum libri mei esse volui, de Natura et Gratia.


  1. Lib. 1, c. 1, n. 1  ↩

  2. Id., c. 12, n. 26.  ↩

  3. Id., c. 13, n. 28  ↩

  4. Id., n. 29  ↩

  5. Id., c. 14, n. 30  ↩

  6. Id., c. 16, n. 34  ↩

  7. Lib. 2, c. 1, n. 2  ↩

  8. Id., c. 18, n. 47  ↩

  9. Lib. 3, c. 1, n. 2.  ↩

  10. Id., c. 3, n. 7  ↩

  11. Id., c. 16, n. 46  ↩

  12. Id., c. 17, n. 49  ↩

  13. Id. c. 18, n. 50 ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Retractationes (PL)
Traductions de cette œuvre
Le Rétractations Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité