• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT XIII. *De Vera Religione, liber unus.*

8.

Et alio loco illud quod dixi, Sicut ait Apostolus, « Omnis ordo a Deo est, » non eisdem verbis hoc dixit Apostolus, quamvis eadem videatur esse sententia. Ait quippe ille: Quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt 1. Et alibi: Prorsus, inquam, nemo nos fallat: quidquid recte vituperatur, in melioris comparatione respuitur 2. Hoc de substantiis atque naturis dictum est: inde enim disputabatur, non de bonis actionibus atque peccatis. Itemque alibi: Sed nec sic quidem, inquam, ab homine homo diligendus est, ut diliguntur carnales fratres, vel filii, vel conjuges, vel quique cognati: aut affines, aut cives, nam et ista dilectio temporalis est. Non enim ullas tales necessitudines haberemus, quae nascendo et moriendo contingunt, si natura nostra in praeceptis et imagine Dei manens, in istam corruptionem non relegaretur 3. Hunc sensum prorsus improbo, quem jam et superius improbavi in primo libro de Genesi contra Manichaeos 4. Ad hoc enim ducit, ut credantur illi conjuges primi non generaturi posteros homines, nisi peccassent; tanquam necesse fuerit ut morituri gignerentur, si de concubitu maris et feminae gignerentur. Nondum enim videram fieri potuisse ut non morituri de non morituris nascerentur, si peccato illo magno non mutaretur in deterius humana natura: ac per hoc, si et in parentibus et in filiis fecunditas felicitasque mansisset, usque ad certum sanctorum numerum, quem praedestinavit Deus, nascerentur homines non parentibus successuri morientibus, sed cum viventibus regnaturi. Essent ergo etiam istae cognationes atque affinitates, si nullus delinqueret, nullusque moreretur.


  1. Rom. XIII, 1  ↩

  2. Cap. 41, nn. 77, 78  ↩

  3. Cap. 46, n. 88  ↩

  4. Lib. 1 Retract., c. 10, n. 2 ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Retractationes (PL)
Traductions de cette œuvre
Le Rétractations Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité