• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT XV. *Contra Manichaeos, de Duabus Animabus liber unus.*

2.

Item quod dixi, nusquam scilicet, nisi in voluntate esse peccatum, possunt Pelagiani pro se dictum putare, propter parvulos, quos ideo negant habere peccatum quod eis in Baptismate remittatur, quia nondum arbitrio voluntatis utuntur. Quasi vero peccatum quod eos ex Adam dicimus originaliter trahere, id est reatu ejus implicatos, et ob hoc poenae obnoxios detineri, usquam esse potuit nisi in voluntate, qua voluntate commissum est, quando divini praecepti est facta transgressio. Potest etiam putari falsa esse ista sententia qua diximus, Nusquam nisi in voluntate esse peccatum, quia dixit Apostolus: Si autem quod nolo, hoc facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Hoc enim peccatum usque adeo non est in voluntate, ut dicat: Quod nolo, hoc facio. Quomodo ergo nusquam est nisi in voluntate peccatum? Sed hoc peccatum de quo sic est locutus Apostolus, ideo peccatum vocatur, quia peccato factum est, et poena peccati est; quandoquidem hoc de concupiscentia carnis dicitur, quod aperit in consequentibus dicens: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea bonum: velle enim adjacet mihi, perficere autem bonum, non 1. Perfectio quippe boni [Col. 0609] est, ut nec ipsa concupiscentia peccati sit in homine, cui quidem quando bene vivitur, non consentit voluntas: verumtamen non perficit bonum, quia inest adhuc concupiscentia cui repugnat voluntas; cujus concupiscentiae reatus in Baptismate solvitur, sed infirmitas manet, cui donec sanetur, omnis fidelis qui bene proficit, studiosissime reluctatur. Peccatum autem quod nusquam est nisi in voluntate, illud praecipue intelligendum est, quod justa damnatio consecuta est. Hoc enim per unum hominem introivit in mundum: quanquam et hoc peccatum quo consentitur peccati concupiscentiae, non nisi voluntate committitur. Propter hoc et alio loco dixi: Non igitur nisi voluntate peccatur 2.


  1. Rom. VII, 16-18  ↩

  2. Cap. 9, n. 12 ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Retractationes (PL)
Traductions de cette œuvre
Le Rétractations Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité