7.
Loco alio peccatum fratris ad mortem, de quo dicit Joannes apostolus, Non pro illo dico ut roget quis 1, ita definivi ut dicerem: Peccatum fratris ad mortem puto esse cum post agnitionem Dei per gratiam Domini nostri Jesu Christi quisque oppugnat fraternitatem, et adversus ipsam gratiam qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitatur 2. Quod quidem non confirmavi, quoniam hoc putare me dixi: sed tamen addendum fuit, si in hac tam scelerata mentis perversitate finierit hanc vitam; quoniam de quocumque pessimo in hac vita constituto non est utique desperandum, nec pro illo imprudenter oratur, de quo non desperatur.