• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Confessiones

Edition Masquer
Confessiones (CSEL)

Caput 19

Horum ego puer morum in limine iacebam miser, et huius harenae palaestra erat illa, ubi magis timebam barbarismum facere, quam cavebam, si facerem, non facientibus invidere. dico haec et confiteor tibi, deus meus, in quibus laudabar ab eis, quibus placere tunc mihi erat honeste vivere. non enim videbam voraginem turpitudinis, in quam proiectus eram ab oculis tuis. nam in illis iam quid me foedius fuit, ubi etiam talibus displicebam, fallendo innumerabilibus mendaciis et paedagogum et magistros et parentes, amore ludendi, studio spectandi nugatoria et imitandi ludicra inquietudine? Furta etiam faciebam de cellario parentum et de mensa, vel gula imperante vel ut haberem quod darem pueris, ludum suum mihi, quo pariter utique delectabantur, tamen vendentibus. in quo etiam ludo fraudulentas victorias ipse vana excellentiae cupiditate victus saepe aucupabar. quid enim tam nolebam pati atque atrociter, si deprehenderem, arguebam, quam id quod aliis faciebam? et, si deprehensus auguerer, saevire magis quam cedere libebat. Istane est innocentia puerilis? non est, domine, non est, oro te, deus meus. nam haec ipsa sunt. quae a paedagogis et magistris, a nucibus et pilulis et passeribus, ad praefectos et reges, aurum, praedia, mancipia, haec ipsa omnino succedentibus maioribus aetatibus transeunt, sicuti ferulis maiora supplicia succedunt. humilitatis ergo signum in statura pueritiae, rex noster, probasti, cum aisti: talium est regnum caelorum.

Edition Masquer
Confessiones (PL)

CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.

30. Horum ego puer morum in limine jacebam miser, et hujus arenae palaestra erat illa, ubi magis timebam barbarismum facere, quam cavebam si facerem, non facientibus invidere. Dico haec et confiteor tibi, Deus meus, in quibus laudabar ab eis, quibus placere tunc mihi erat honeste vivere. Non enim videbam voraginem turpitudinis in quam projectus eram ab oculis tuis. Nam in illis jam quid me foedius fuit, ubi etiam talibus displicebam, fallendo innumerabilibus mendaciis et paedagogum, et magistros, et parentes amore ludendi, studio spectandi nugatoria, et imitandi ludicra inquietudine? Furta etiam faciebam de cellario parentum et de mensa, vel gula imperitante, vel ut haberem quod darem pueris, ludum suum mihi, quo pariter utique delectabantur, tamen vendentibus. In quo etiam ludo fraudulentas victorias, ipse vana excellentiae cupiditate victus, saepe aucupabar. Quid autem tam nolebam pati, atque atrociter, si deprehenderem, arguebam, quam id quod aliis faciebam, et si deprehensus arguerer, saevire magis quam cedere libebat? Istane est innocentia puerilis? Non est, Domine, non est: oro te, Deus meus. Nam haec ipsa sunt quae a paedagogis et magistris, a nucibus, et pilulis, et passeribus, ad praefectos et reges, aurum, praedia, mancipia; haec ipsa omnino quae succedentibus majoribus aetatibus transeunt, sicuti ferulis majora supplicia succedunt. Humilitatis ergo signum in statura pueritiae, Rex noster, probasti, cum aisti: Talium est regnum coelorum 1.


  1. Matth. XIX, 14 ↩

  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Confessiones (CSEL)
Confessiones (PL)
Traductions de cette œuvre
Bekenntnisse Comparer
Les confessions de Saint Augustin Comparer
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité