• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Confessiones

Edition Masquer
Confessiones (CSEL)

Caput 1

Spes mea a iuventute mea, ubi mihi eras et quo recesseras? an vero non tu feceras me, et discreveras me a quadrupedibus, et volatibus caeli sapientiorem me feceras? et ambulabam per tenebras et lubricum, et quaerebam te foris a me, et non inveniebam deum cordis mei; et veneram in profundum maris et diffidebam et desperabam de inventione veri. iam venerat ad me mater pietate fortis, terra marique me sequens, et in periculis omnibus de te secura. nam et per marina discrimina ipsos nautas consolabatur, a quibus rudes abyssi viatores, cum perturbantur, consolari solent, pollicens eis perventionem cum salute, quia hoc ei tu per visum pollicitus eras. et invenit me periclitantem quidem graviter desperatione indagandae veritatis: sed tamen ei cum indicassem non me quidem iam esse Manichaeum, sed neque Catholicum Christianum, non, quasi inopinatum aliquid audierit, exiluit laetitia, cum iam secura fieret ex ea parte miseriae meae, in qua me, tamquam mortuum, resuscitandum tibi flebat, et feretro cogitationis offerebat, ut diceres filio viduae; Iuvenis, tibi dico, surge: et revivesceret et inciperet loqui, et traderes illum matri suae. nulla ergo turbulenta exultatione trepidavit, cor eius, cum audisset ex tanta parte iam factum, quod tibi cotidie plangebat ut fieret, veritatem me nondum adeptum, sed falsitati iam ereptum: immo vero quia certa erat et quod restabat te daturum, qui totum promiseras, placidissime et pectore pleno fiduciae respondit mihi, credere se in Christo, quod priusquam de hac vita emigraret, me visura esset fidelem catholicum. et hoc quidem mihi. tibi autem, fons misericordiarum, preces et lacrimas densiores, ut accelerares adiutorium et inluminares tenebras meas: et studiosius ad ecclesiam currere et in Ambrosi ora suspendi, ad fontem salientis aquae in vitam aeternam. diligebat autem illum virum sicut angelum dei, quod per illum cognoverat me interim ad illam ancipitem fluctuationem iam esse perductum, per quam transiturum me ab aegritudine ad sanitatem, intercurrente artiore periculo, quasi per accessionem, quam criticam medici vocant, certa praesumebat.

Edition Masquer
Confessiones (PL)

CAPUT PRIMUM. Augustinus nec manichaeus nec catholicus.

[Col. 0717]

1. Spes mea a juventute mea, ubi mihi eras, et quo recesseras? An vero non tu feceras me, et discreveras [Col. 0718] me a quadrupedibus et volatilibus coeli? Sapientiorem me feceras, et ambulabam per tenebras et lubricum, et quaerebam te foris a me, et non inveniebam Deum cordis mei; et veneram in profundum maris, [Col. 0719] et diffidebam et desperabam de inventione veri. Jam venerat ad me mater pietate fortis, terra marique me sequens, et in periculis omnibus de te secura. Nam et per marina discrimina ipsos nautas consolabatur, a quibus rudes abyssi viatores, cum perturbantur, consolari solent; pollicens eis perventionem cum salute, quia hoc ei tu per visum pollicitus eras. Et invenit me periclitantem quidem graviter desperatione indagandae veritatis. Sed tamen ei cum indicassem, non me quidem jam esse manichaeum, sed neque catholicum christianum, non quasi inopinatum aliquid audierit, exsilivit laetitia; cum jam secura fieret ex ea parte miseriae meae, in qua me tanquam mortuum sed resuscitandum tibi flebat, et feretro cogitationis efferebat, ut diceres filio viduae: Juvenis, tibi dico, surge; et revivisceret et inciperet loqui, et traderes illum matri suae 1. Nulla ergo turbulenta exsultatione trepidavit cor ejus, cum audisset ex tanta parte jam factum quod tibi quotidie plangebat ut fieret; veritatem me nondum adeptum, sed falsitati jam ereptum: imo vero quia certa erat, et quod restabat te daturum, qui totum promiseras; placidissime et pectore pleno fiduciae respondit mihi, credere se in Christo, quod priusquam de hac vita emigraret, me visura esset fidelem catholicum. Et hoc quidem mihi. Tibi autem, fons misericordiarum, preces et lacrymas densiores, ut accelerares adjutorium tuum, et illuminares tenebras meas; et studiosius ad Ecclesiam currere, et in Ambrosium ora suspendi, ad fontem salientis aquae in vitam (aeternam) 2. Diligebat autem illum virum sicut angelum Dei, quod per illum cognoverat me interim ad illam ancipitem fluctuationem jam esse perductum, per quam transiturum me ab aegritudine ad sanitatem, intercurrente arctiore periculo, quasi per accessionem quam criticam medici vocant, certa praesumebat.


  1. Luc. VII, 14, 15  ↩

  2. Joan. IV, 14 ↩

  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Confessiones (CSEL)
Confessiones (PL)
Traductions de cette œuvre
Bekenntnisse Comparer
Les confessions de Saint Augustin Comparer
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité