Edition
Masquer
Confessiones (PL)
CAPUT XXX. Coarguit rursum obtrectantes, quid fecerit Deus ante mundi creationem.
40. Et stabo atque solidabor in te, in forma mea, veritate tua; nec patiar quaestiones hominum, qui poenali morbo plus sitiunt quam capiunt et dicunt, Quid faciebat Deus antequam faceret coelum et terram? Aut quid ei venit in mentem, ut aliquid faceret, cum antea nunquam aliquid fecerit? Da illis, Domine, bene cogitare quid dicant, et invenire quia non dicitur, Nunquam, ubi non est tempus. Quod ergo dicitur, nunquam fecisse, quid aliud dicitur nisi [Col. 0826] nullo tempore fecisse? Videant itaque nullum tempus esse posse sine creatura, et desinant istam vanitatem loqui. Extendantur etiam in ea quae ante sunt, et intelligant te ante omnia tempora aeternum creatorem omnium temporum, neque ulla tempora tibi esse coaeterna, nec ullam creaturam, etiam si est aliqua supra tempora.
Edition
Masquer
Confessiones (CSEL)
Caput 30
Et stabo atque solidabor in te, in forma mea, veritate tua, nec patiar quaestiones hominum, qui poenali morbo plus sitiunt, quam capiunt, et dicunt: quid faciebat deus, antequam faceret caelum et terram? aut quid ei venit in mentem, ut aliquid facerit, cum antea numquam aliquid fecerit? da illis, domine, bene cogitare, quid dicant, et invenire, quia non dicitur numquam, ubi non est tempus. qui ergo dicitur numquam fecisse, quid aliud dicitur nisi nullo tempore fecisse? videant itaque nullum tempus esse posse sine creatura, et desinant istam vanitatem loqui. extendantur etiam in ea, quae ante sunt, et intellegant te ante omnia tempora aeternum creatorem omnium temporum, neque ulla tempora tibi esse coaeterna, nec ullam creaturam, etiamsi est aliqua supra tempora.