Caput 6
Et de vinculo quidem desiderii concubitus, quo artissimo tenebar, et saecularium negotiorum servitute quemadmodum exemeris, narrabo et confitebor nomini tuo, domine, adiutor meus et redemptor meus. agebam solita crescente anxitudine, et cotidie suspirabam tibi; frequentabam ecclesiam tuam, quantum vacabat ab eis negotiis, sub quorum pondere gemebam. mecum erat Alypius, otiosus ab opere iuris peritorum post assessionem tertiam, expectans, quibus iterum consilia venderet; sicut ego vendebam dicendi facultatem, si qua docendo praestari potest. Nebridius autem amicitiae nostrae cesserat, ut omnium nostrum familiarissimo Verecundo, Mediolanensi et civi et grammatico, subdoceret, vehementer desideranti et familiaritatis iure flagitanti de numero nostro fidele adiutorium, quo indigebat nimis. non itaque Nebridium cupiditas commodorum eo traxit -- maiora enim posset, si vellet, de litteris agere -- sed officio benevolentiae petitionem nostram contemnere noluit, amicus dulcissimus et mitissimus. agebat autem illud prudentissime, cavens innotescere personis secundum hoc saeculum maioribus, devitans in eis omnem inquietudinem animi, quem volebat habere liberum, et quam multis posset horis feriatum, ad quaerendum aliquid vel legendum vel audiendum de sapientia. Quodam igitur die -- non recolo causam, qua erat absens Nebridius -- cum ecce ad nos domum venit ad me et Alypium Ponticianus quidam, civis noster, in quantum Afer, praeclare in palatio militans: nescio quid a nobis volebat, et consedimus, ut conloqueremur. et forte supra mensam lusoriam, quae ante nos erat, adtendit codicem: tulit, aperuit, invenit apostolum Paulum, inopinate sane; putaverat enim aliquid de libris, quorum professio me conterebat. tum vero arridens, meque intuens, gratulatorie miratus est, quod eas et solas prae oculis meis litteras repente conperisset. Christianus quippe et fidelis erat, et saepe tibi, deo nostro, prosternebatur in ecclesia crebris et diuturnis orationibus. cui ego cum indicassem illis me scripturis curam maximam inpendere, ortus est sermo ipso narrante de Antonio Aegyptio monacho, cuius nomen excellenter clarebat apud servos tuos, nos autem usque in illam horam latebat. quod ille ubi comperit, immoratus est in eo sermone, insinuans tantum virum ignorantibus, et admirans eandem nostram ignorantiam. stupebamus autem, audientes tam recenti memoria et prope nostris temporibus testatissima mirabilia tua, in fide recta et Catholica ecclesia. omnes mirabamur, et nos, quia tam magna erant, et ille, quia inaudita nobis erant. Inde sermo eius devolutus est ad monasteriorum greges, et mores suaveolentiae tuae, et ubera deserta heremi, quorum nos nihil sciebamus. et erat monasterium Mediolanii, plenum bonis fratribus, extra urbis moenia, sub Ambrosio nutritore, et non noveramus. pertendebat ille et loquebatur adhuc, et nos intenti tacebamus. unde incidit, ut diceret, nescio quando se et tres alios contubernales suos, nimirum apud Treveros, cum imperator pomeridiano circensium spectaculo teneretur, exisse deambulatum in hortos muris contiguos; atque illic, ut forte combinati spatiabantur, unum secum seorsum et alios duos itidem seorsum pariterque digressos; sed illos vagabundos inruisse in quandam casam, ubi habitabant quidam servi tui spiritu pauperes, qualium est regnum caelorum, et invenisse ibi codicem, in quo scripta erat vita Antonii. quam legere coepit unus eorum, et mirari et accendi, et inter legendum meditari arripere talem vitam et relicta militia saeculari servire tibi. erant autem ex eis, quos dicunt Agentes in Rebus. tum subito repletus amore sancto, et sobrio pudore iratus sibi, coniecit oculos in amicum et ait illi: dic, quaeso te, omnibus istis laboribus nostris quo ambimus pervenire? quid quaeremus? cuius rei causa militamus? maiorne esse poterit spes nostra in palatio, quam ut amici imperatoris simus? et ibi quid non fragile plenumque periculis? et per quot pericula pervenitur ad grandius periculum? et quando istuc erit? amicus autem dei, si voluero, ecce nunc fio. dixit hoc, et turbidus parturitione novae vitae reddidit oculos paginis: et legebat et mutabatur intus, ubi tu videbas, et exuebatur mundo mens eius, ut mox apparuit. namque dum legit et volvit fluctus cordis sui, infremuit aliquando et discrevit decrevitque meliora: iamque tuus sit amico suo: ego iam abrupi me ab illa spe nostra, et deo servire statui; et hoc ex hac hora, in hoc loco aggredior. te si piget imitari, noli adversari. respondit ille, adhaerere se socium tantae mercedis tantaeque militiae. et ambo, iam tui, aedificabant turrem sumptu idoneo, relinquendi omnia sua et sequendi te. tum Ponticianus et qui cum eo per alias horti partes deambulabant, quaerentes eos devenerunt in eundem locum, et invenientes admonuerunt, ut redirent, quod iam declinasset dies. at illi narrato placito et proposito suo, quoque modo in eis talis voluntas orta est atque firmata, petiverunt, ne sibi molesti essent, si adiungi recusarent. isti autem nihil mutati a pristinis, fleverunt se tamen, ut dicebat, atque illis pie congratulati sunt et conmendaverunt se orationibus eorum, et trahentes cor in terra abierunt in palatium; illi autem affigentes cor caelo manserunt in casa; et habebant ambo sponsas: quae posteaquam hoc audierunt, dicaverunt etiam ipsae virginitatem tibi.