• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER DUODECIMUS.* Prosequitur interpretationem hujusce versiculi, *In principio fecit Deus coelum et terram.* Illic nomine *coeli* significatam putat spiritualem vel intellectualem illam creaturam, quae semper faciem Dei contemplatur; *terrae* autem vocabulo informem materiam, ex qua rerum corporearum species fuerunt posthac formatae. Verum alias interpretandi rationes haudquaquam improbandas esse; imo ex Scripturae divinae profunditate multiplicem posse erui sensum confitetur.

CAPUT XI. Quid a Deo didicerit.

11. Jam dixisti mihi, Domine, voce forti in aurem interiorem, quia tu aeternus es, solus habens immortalitatem 1; quoniam ex nulla specie motuve mutaris, nec temporibus variatur voluntas tua; quia non est immortalis voluntas, quae alia et alia est. Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. Item dixisti mihi, Domine, voce forti in aurem interiorem, quod omnes naturas atque substantias quae non sunt quod tu es, et tamen sunt, tu fecisti: et hoc solum a te non est quod non est, motusque voluntatis a te, qui es, ad id quod minus est; quia talis motus delictum atque peccatum est: et quod nullius peccatum aut tibi nocet, aut perturbat ordinem imperii tui vel in primo vel in imo. Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.

12. Item dixisti mihi voce forti in aurem interiorem, quod nec illa creatura tibi coaeterna est, cujus voluntas tu solus es, teque perseverantissima castitate hauriens mutabilitatem suam nunquam et nusquam exserit, et te sibi semper praesente ad quem toto affectu se tenet, non habens quod exspectet futurum, nec in praeteritum trajiciens quod meminerit, nulla vice variatur, nec in tempora ulla distenditur. O beata, si qua ista est, inhaerendo beatitudini tuae; beata sempiterno inhabitatore te, atque illustratore suo! Nec invenio quid libentius appellandum existimem Coelum coeli Domino, quam domum tuam, contemplantem delectationem tuam sine ullo defectu egrediendi in aliud; mentem puram, concordissime unam stabilimento pacis sanctorum spirituum, civium civitatis tuae in coelestibus super ista coelestia.

13. Unde intelligat anima cujus peregrinatio [Col. 0831] longinqua facta est, si jam sitit tibi; si jam factae sunt ei lacrymae suae panis, dum dicitur ei per singulos dies, Ubi est Deus tuus 2? si jam petit a te unam et hanc requirit, ut inhabitet in domo tua per omnes dies vitae suae

14. Ecce nescio quid informe in istis mutationibus rerum extremarum atque infirmarum. Et quis dicet mihi, nisi quisquis per inania cordis sui cum suis phantasmatibus vagatur et volvitur; quis nisi talis dicet mihi, quod diminuta atque consumpta omni specie, si sola remaneat informitas, per quam de specie in speciem res mutabatur et vertebatur, possit exhibere vices temporum? Omnino enim non potest, quia sine varietate motionum non sunt tempora: et nulla varietas, ubi nulla species.


  1. I Tim. VI, 16  ↩

  2. Psal. XLI, 3, 4, 11  ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Confessiones (CSEL) Comparer
Confessiones (PL)
Traductions de cette œuvre
Bekenntnisse Comparer
Les confessions de Saint Augustin Comparer
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité