• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER DUODECIMUS.* Prosequitur interpretationem hujusce versiculi, *In principio fecit Deus coelum et terram.* Illic nomine *coeli* significatam putat spiritualem vel intellectualem illam creaturam, quae semper faciem Dei contemplatur; *terrae* autem vocabulo informem materiam, ex qua rerum corporearum species fuerunt posthac formatae. Verum alias interpretandi rationes haudquaquam improbandas esse; imo ex Scripturae divinae profunditate multiplicem posse erui sensum confitetur.

CAPUT XVIII. Quis error innoxius in Scripturis.

27. Quibus omnibus auditis et consideratis, nolo verbis contendere; ad nihil enim utile est nisi ad subversionem audientium 1. Ad aedificationem autem bona est lex, si quis ea legitime utatur; quia finis ejus est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta 2. Et novit magister noster in quibus duobus praeceptis totam Legem Prophetasque suspenderit 3. Quae mihi ardenter confitenti, Deus meus, lumen oculorum [Col. 0836] meorum in occulto, quid mihi obest, cum diversa in his verbis intelligi possint, quae tamen vera sint, quid, inquam, mihi, obest, si aliud ego sensero, quam sensit alius eum sensisse qui scripsit? Omnes quidem qui legimus, nitimur hoc indagare atque comprehendere, quod voluit ille quem legimus. Et cum eum veridicum credimus, nihil quod falsum esse vel novimus vel putamus, audemus eum existimare dixisse. Dum ergo quisque conatur id sentire in Scripturis sanctis, quod in eis sensit ille qui scripsit; quid mali est si hoc sentiat, quod tu, lux omnium veridicarum mentium, ostendis verum esse, etiamsi hoc non sensit ille quem legit; cum et ille verum, nec tamen hoc senserit?


  1. II Tim. II, 14  ↩

  2. I Tim. 1, 8, 5  ↩

  3. Matth. XXII, 40 ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Confessiones (CSEL) Comparer
Confessiones (PL)
Traductions de cette œuvre
Bekenntnisse Comparer
Les confessions de Saint Augustin Comparer
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité