• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER DECIMUS TERTIUS.* Dei bonitatem in rerum productione ac perfectione relucere; tum etiam Deum Trinitatem, ipsiusque proprietatem Spiritus sancti primis Geneseos verbis insinuari ostendit. Postmodum vero totam conditi mundi historiam allegorica interpretatione transfert ad ea quae Deus in Ecclesia ad hominum sanctitatem et gloriam operatur.

CAPUT XIV. Fide et spe corroboramur.

15. Et ego dico: Deus meus, ubi es? Ecce ubi es. Respiro in te paululum, cum effundo super me animam meam in voce exsultationis et confessionis, soni festivitatem celebrantis 1. Et adhuc tristis est, quia relabitur et fit abyssus; vel potius, sentit adhuc se esse abyssum. Dicit ei fides mea quam accendisti in nocte ante pedes meos: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Domino 2; lucerna pedibus tuis verbum ejus 3. Spera et persevera, donec transeat nox mater iniquorum, donec transeat ira Domini, cujus filii et nos fuimus aliquando tenebrae, quarum residua trahimus in corpore propter peccatum mortuo 4, donec aspiret dies, et removeantur umbrae 5. Spera in Domino: mane astabo, et contemplabor; semper confitebor illi. Mane astabo, et videbo 6 salutare vultus mei 7, Deum meum qui vivificabit et mortalia corpora nostra, propter Spiritum qui habitat in nobis 8; quia super interius nostrum tenebrosum et fluidum misericorditer superferebatur. Unde in hac peregrinatione pignus accepimus 9, ut jam simus lux 10, dum adhuc spe salvi facti sumus 11, et filii lucis, et filii diei, non filii noctis neque tenebrarum 12, quod tamen fuimus. Inter quos et nos in isto adhuc incerto humanae notitiae, tu solus dividis, qui probas corda nostra, et vocas lucem diem, et tenebras noctem 13. Quis enim nos discernit, nisi tu? quid autem habemus quod non accepimus a te 14, ex eadem massa vasa in honorem, ex qua sunt et alia facta in contumeliam? 15


  1. Psal. XLI, 5  ↩

  2. Psal. XLII, 5, 6  ↩

  3. Psal. CXVIII, 105  ↩

  4. Rom. VIII, 10  ↩

  5. Cant. II, 17  ↩

  6. Psal. V, 5  ↩

  7. Psal. XLII, 5  ↩

  8. Rom. VIII, 11  ↩

  9. II Cor. I, 22  ↩

  10. Ephes. V, 8  ↩

  11. Rom. VIII, 24  ↩

  12. I Thess. V, 5  ↩

  13. Gen. I, 5  ↩

  14. I Cor. IV, 7  ↩

  15. Rom. IX, 21. ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Confessiones (CSEL) Comparer
Confessiones (PL)
Traductions de cette œuvre
Bekenntnisse Comparer
Les confessions de Saint Augustin Comparer
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité