• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER DECIMUS TERTIUS.* Dei bonitatem in rerum productione ac perfectione relucere; tum etiam Deum Trinitatem, ipsiusque proprietatem Spiritus sancti primis Geneseos verbis insinuari ostendit. Postmodum vero totam conditi mundi historiam allegorica interpretatione transfert ad ea quae Deus in Ecclesia ad hominum sanctitatem et gloriam operatur.

CAPUT XV. Fiat firmamentum, etc., Gen. 1, 6. Quid firmamentum, quid superiores aquae.

16. Aut quis, nisi tu, Deus noster, fecisti nobis firmamentum auctoritatis super nos in Scriptura tua divina? Coelum enim plicabitur ut liber 1, [Col. 0852] et nunc sicut pellis extenditur super nos 2. Sublimioris enim auctoritatis est tua divina Scriptura, cum jam obierunt istam mortem illi mortales, per quos eam dispensasti nobis. Et tu scis, Domine, tu scis quemadmodum pellibus indueris homines, cum peccato mortales fierent 3. Unde sicut pellem extendisti firmamentum Libri tui, concordes utique sermones tuos, quos per mortalium ministerium superposuisti nobis. Namque ipsa eorum morte, solidamentum auctoritatis in eloquiis tuis per eos editis sublimiter extenditur super omnia quae subter sunt: quod cum hic viverent, non ita sublimiter extentum erat. Nondum sicut pellem coelum extenderas, nondum mortis eorum famam usquequaque dilataveras.

17. Videamus, Domine, coelos opera digitorum tuorum; disserena oculis nostris nubilum quo subtexisti eos. Ibi est testimonium tuum, sapientiam praestans parvulis 4. Perfice, Deus meus, laudem tuam ex ore infantium et lactentium. Neque enim novimus alios libros ita destruentes superbiam, ita destruentes inimicum et defensorem 5, resistentem reconciliationi tuae defendendo peccata sua. Non novi, Domine, non novi alia tam casta eloquia, quae sic mihi persuaderent confessionem, et lenirent cervicem meam jugo tuo, et invitarent colere te gratis. Intelligam ea, Pater bone; da mihi haec subterposito, quia subterpositis solidasti ea.

18. Sunt aliae aquae super hoc firmamentum, credo, immortales, et a terrena corruptione secretae. Laudent nomen tuum, laudent te supercoelestes populi Angelorum tuorum, qui non opus habent suspicere firmamentum hoc, et legendo cognoscere verbum tuum. Vident enim faciem tuam semper 6, et ibi legunt sine syllabis temporum, quid velit aeterna voluntas tua. Legunt, eligunt et diligunt; semper legunt, et nunquam praeterit quod legunt. Eligendo enim et diligendo legunt ipsam incommutabilitatem consilii tui. Non clauditur codex eorum, nec plicatur liber eorum; quia tu ipse illis hoc es, et es in aeternum: quia super hoc firmamentum ordinasti eos, quod firmasti super infirmitatem inferiorum populorum, ubi suspicerent et cognoscerent misericordiam tuam, temporaliter enuntiantem te, qui fecisti tempora. In coelo enim, Domine, misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes 7. Transeunt nubes, coelum autem manet. Transeunt praedicatores verbi tui ex hac vita in aliam vitam; Scriptura vero tua usque in finem saeculi super populos extenditur. Sed et coelum et terra transibunt; sermones autem tui non transibunt


  1. Isai. XXIV, 4  ↩

  2. Psal. CIII, 2  ↩

  3. Gen. III, 21  ↩

  4. Psal. XVIII, 8  ↩

  5. Psal. VIII, 4, 3  ↩

  6. Matth. XVIII, 10  ↩

  7. Psal. XXXV, 6  ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Confessiones (CSEL) Comparer
Confessiones (PL)
Traductions de cette œuvre
Bekenntnisse Comparer
Les confessions de Saint Augustin Comparer
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité