• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER SEXTUS.* Cum jam Monnica ipsius mater Mediolanum advenisset, ipseque annum aetatis ageret trigesimum, Ambrosii concionibus admonitus, catholicae doctrinae veritatem, quam Manichaei falso insimulabant, magis magisque intelligebat. Alypii amici sui mores prosequitur. In diversa rapiebatur, dum de vita melius instituenda deliberaret; mortis quoque ac judicii metu perculsus, ad vitae conversionem in dies accendebatur.

CAPUT IX. Alypius ut fur apprehenditur.

14. Verumtamen jam hoc ad medicinam futuram in ejus memoria reponebatur. Nam et illud, quod cum adhuc studeret jam me audiens apud Carthaginem, et medio die cogitaret in foro quod recitaturus erat, sicuti exerceri scholastici solent, sivisti eum comprehendi ab aeditimis fori tanquam furem. Non arbitror aliam ob causam te permisisse, Deus noster, nisi ut ille vir tantus futurus jam inciperet discere, quam non facile in dignoscendis causis homo ab homine damnandus esset temeraria credulitate. Quippe [Col. 0727] ante tribunal deambulabat solus cum tabulis ac stilo, cum ecce adolescens quidam ex numero scholasticorum fur verus, securim clanculo apportans, illo non sentiente ingressus est ad cancellos plumbeos qui vico argentario desuper praeminent, et praecidere plumbum coepit. Sono autem securis audito submurmuraverunt argentarii qui subter erant, et miserunt qui apprehenderent quem forte invenissent. Quorum vocibus auditis, relicto instrumento ille discessit, timens ne cum eo teneretur. Alypius autem qui non viderat intrantem, exeuntem sensit, et celeriter vidit abeuntem: et causam scire cupiens ingressus est locum, et inventam securim stans atque admirans considerabat. Cum ecce illi qui missi fuerant, reperiunt eum solum ferentem ferrum cujus sonitu exciti venerant: tenent, attrahunt; congregatis inquilinis fori, tanquam furem manifestum se comprehendisse gloriantur, et inde offerendus judici ducebatur.

15. Sed hactenus docendus fuit. Statim enim, Domine, subvenisti innocentiae cujus testis eras tu solus. Cum enim duceretur vel ad custodiam, vel ad supplicium, fit eis obviam quidam architectus cujus maxima erat cura publicarum fabricarum. Gaudent illi eum potissimum occurrisse, cui solebant in suspicionem venire ablatarum rerum quae perissent de foro, ut quasi tandem ille cognosceret a quibus haec fierent. Verum autem viderat homo saepe Alypium in domo cujusdam senatoris ad quem salutandum ventitabat: statimque cognitum manu apprehensa semovit a turbis, et tanti mali causam quaerens, quid gestum esset audivit; omnesque tumultuantes qui aderant et minaciter frementes jussit venire secum. Et venerunt ad domum illius adolescentis qui rem commiserat. Puer vero erat ante ostium, et tam parvus erat ut nihil exinde domino suo metuens, facile posset totum indicare: cum eo quippe in foro fuit pedissequus. Quem posteaquam recoluit Alypius, architecto intimavit. At ille securim demonstravit puero, quaerens ab eo cujus esset. Qui confestim, Nostra, inquit: deinde interrogatus aperuit caetera. Sic in illam domum translata causa, confusisque turbis quae de illo triumphare jam coeperant, futurus dispensator verbi tui, et multarum in Ecclesia tua causarum examinator, experientior instructiorque discessit.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Confessiones (CSEL) Comparer
Confessiones (PL)
Traductions de cette œuvre
Bekenntnisse Comparer
Les confessions de Saint Augustin Comparer
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité