• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Soliloquia Soliloquia (PL)
LIBER PRIMUS.
CAPUT III. *Cognitio Dei.*

8.

R. Accipio istud: sed tamen si quis tibi diceret, Faciam te sic Deum nosse, quomodo nosti Alypium; nonne gratias ageres, et diceres, Satis est? A. Agerem quidem gratias, sed satis esse non dicerem. R. Cur, quaeso? A. Quia Deum ne sic quidem novi quomodo Alypium, et tamen Alypium non satis novi. R. Vide ergo ne impudenter velis satis Deum nosse, qui Alypium non satis nosti. A. Non sequitur. Nam in comparatione siderum, quid est mea coena vilius? et tamen cras quid sim coenaturus ignoro; quo autem signo luna futura sit, non impudenter me scire profiteor. R. Ergo vel ita Deum nosse tibi satis est, ut nosti quo cras signo luna cursura sit? A. Non est satis: nam hoc sensibus approbo. Ignoro autem utrum vel Deus vel aliqua naturae occulta causa subito lunae ordinem cursumque commutet: quod si acciderit, totum illud quod praesumpseram, falsum erit. R. Et credis hoc fieri posse? A. Non credo. Sed ego quid sciam quaero, non quid credam. Omne autem quod scimus, recte fortasse etiam credere dicimur; at non omne quod credimus, etiam scire. R. Respuis igitur in hac causa omne testimonium sensuum? A. Prorsus respuo. R. Quid? illum familiarem tuum quem te adhuc ignorare dixisti, sensu vis nosse, an intellectu? A. Sensu quidem quod in eo novi, si tamen sensu aliquid noscitur, et vile est, et satis est: illam vero partem qua mihi amicus est, id est ipsum animum, intellectu assequi cupio. R. Potestne aliter nosci? A. Nullo modo. R. Amicum igitur tuum et vehementer familiarem, audes tibi dicere esse ignotum? A. Quidni audeam? Illam enim legem amicitiae justissimam esse arbitror, qua praescribitur ut sicut non minus, ita nec plus quisque amicum quam seipsum diligat. Itaque cum memetipsum ignorem, qua potest a me affici contumelia, quem mihi esse dixero ignotum, cum praesertim, ut credo, ne ipse quidem se noverit? R. Si ergo ista quae scire vis, ex eo sunt genere quae intellectus assequitur, cum dicerem impudenter te velle Deum scire, cum Alypium nescias, non debuisti [Col. 0874] mihi coenam tuam et lunam proferre pro simili, si haec, ut dixisti, ad sensum pertinent.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Soliloquia (PL)
Traductions de cette œuvre
Les Soliloques Comparer
Two Books of Soliloquies Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité