19.
R. Quid tibi ergo videtur? disciplina disputandi verane, an falsa est? A. Quis dubitet veram? [Col. 0894] Sed vera est etiam grammatica. R. Itane ut illa? A. Non video quid sit vero verius. R. Illud profecto quod nihil falsi habet: quod intuens paulo ante offendebare ex iis rebus quae nescio quomodo nisi falsae essent, verae esse non possent. An ignoras omnia illa fabulosa et aperte falsa ad grammaticam pertinere? A. Non ignoro istud quidem; sed, ut opinor, non per grammaticam falsa sunt, sed per eam qualiacumque sunt, demonstrantur. Siquidem est fabula compositum ad utilitatem delectationemve mendacium. Est autem grammatica vocis articulatae custos et moderatrix disciplina: cujus professionis necessitate cogitur humanae linguae omnia etiam figmenta colligere, quae memoriae litterisque mandata sunt, non ea falsa faciens, sed de his veram quamdam docens asserensque rationem. R. Recte sane: nihil nunc curo, utrum abs te ista bene definita atque distincta sint; sed illud quaero, utrum hoc ita esse ipsa grammatica, an vero illa disciplina disputationis ostendat. A. Non nego vim peritiamque definiendi, qua nunc ego ista separare conatus sum, disputatoriae arti tribui.