• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Soliloquia Soliloquia (PL)
*LIBER SECUNDUS.* In eo secum Augustinus de vero et falso copiose disputat, ut demum veritatis perpetuitate bene perspecta, animam ipsam hominis, quae veritatis sedes est, immortalem esse concludat.
CAPUT XII. *Quot modis quaedam sint in alio.*

22.

R. Ergo attende pauca quae restant. A. Profer si quid habes, modo tale sit quod intelligam, libenterque concedam. R. Esse aliquid in aliquo, non nos fugit duobus modis dici. Uno quo ita est, ut etiam sejungi atque alibi esse possit, ut hoc lignum in hoc loco, ut sol in oriente: altero autem quo ita est aliquid in subjecto, ut ab eo nequeat separari, ut in hoc ligno forma et species quam videmus, ut in sole lux, ut in igne calor, ut in animo disciplina, et si qua sunt alia similia. An tibi aliter videtur? A. Ista quidem vetustissima sunt nobis, et ab ineunte adolescentia studiosissime percepta et cognita: quare non possum de his interrogatus, quin ea sine ulla deliberatione concedam. R. Quid illud? nonne concedis, quod in subjecto est inseparabiliter, si subjectum ipsum non maneat, manere non posse? A. Hoc quoque video necessarium; nam manente subjecto, posse id quod in subjecto est non manere, quisquis diligenter res advertit, intelligit. Siquidem hujus corporis color potest vel valetudinis ratione vel aetate immutari, cum ipsum corpus necdum interierit. Et hoc non peraeque in omnibus valet, sed in his in quibus, non ut sint ipsa subjecta, ea quae in subjectis sunt coexistunt. Non enim ut sit iste paries, paries hoc colore fit, quem in eo videmus; cum etiam si quo casu nigrescat aut albescat, vel aliquem alium mutet colorem, nihilominus tamen maneat paries ac dicatur. At vero ignis si calore [Col. 0896] careat, ne ignis quidem erit; nec nivem vocare, nisi candidam, possumus.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Soliloquia (PL)
Traductions de cette œuvre
Les Soliloques Comparer
Two Books of Soliloquies Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité