27.
Ubi est quod Deum et rogavimus et rogamus, ut nobis non divitias, non corporis voluptates, non populares suggestus atque honores, sed animam nostram seque ipsum quaerentibus, iter aperiat? Itane nos deseret, aut a nobis deseretur? R. Alienissimum quidem ab ipso est ut eos qui talia desiderant deserat: unde a nobis quoque alienum esse debet ut tantum ducem deseramus. Quare, si placet, repetamus breviter unde illa duo confecta sint, aut semper manere veritatem, aut veritatem esse disputandi rationem. Haec enim vacillare dixisti, quo minus nos faciat totius rei summa securos. An potius illud quaeremus, quomodo esse possit in imperito animo disciplina, quem non possumus non animum dicere? Hinc enim commotus videbare, ut de illis quae concesseras, dubitare rursus necesse fuerit. A. Imo discutiamus prius illa, deinde hoc quale sit videbimus. Ita enim, ut opinor, nulla controversia remanebit. R. Ita fiat, sed adesto totus atque cautissimus. Scio enim quid tibi eveniat attendenti, dum nimis pendes in conclusionem, et ut jam jamque inferatur exspectas, ea quae interrogantur non diligenter examinata concedis. A. Verum fortasse dicis; sed enitar contra hoc genus morbi quantum possum: modo jam tu incipe quaerere, ne superfluis immoremur.