• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Academicos Contra Academicos (PL)
LIBER TERTIUS Exhibet disputationes duas, quarum initio statuitur fortunam nihil sive adjumento sive impedimento esse sapienti. Mox Augustinus, repugnante pro susceptis partibus Alypio, probat nonnihil sciri a sapiente, utpote qui saltem sapientiam noverit. Deinde Zenonis definitionem discutit, et duo illa redarguit Academicorum placita: « Nihil percipi posse; » et, « Nulli rei debere assentiri. » Dicit demum videri sibi Academicos non ita sensisse uti vulgo existimantur.
DISPUTATIO SECUNDA.
CAPUT XVII. *Academici quare dissimularint suam sententiam.*
37.

Quid igitur placuit tantis viris perpetuis et pertinacibus contentionibus agere, ne in quemquam cadere veri scientia videretur? Audite jam paulo attentius, non quid sciam, sed quid existimem: hoc enim ad ultimum reservabam, ut explicarem, si possem, quale mihi videatur esse totum Academicorum consilium. Plato vir sapientissimus et eruditissimus temporum suorum, qui et ita locutus est, ut quaecumque diceret, magna fierent, et ea locutus est, ut quomodocumque diceret, parva non fierent 1; dicitur post mortem Socratis magistri sui, quem singulariter dilexerat, a Pythagoreis etiam multa didicisse. Pythagoras autem graeca philosophia non contentus, quae tunc aut pene nulla erat, aut certe occultissima, postquam commotus Pherecydae cujusdam Syri disputationibus, immortalem esse animum credidit, multos sapientes etiam longe lateque peregrinatus audierat. Igitur Plato adjiciens lepori subtilitatique Socraticae quam in moralibus habuit, naturalium divinarumque rerum peritiam, quam ab eis quos memoravi diligenter acceperat; subjungensque quasi formatricem illarum partium, judicemque dialecticam, quae aut ipsa esset, aut sine qua sapientia omnino esse non posset; perfectam dicitur composuisse philosophiae disciplinam, de qua nunc disserere tempus non est. Sat est enim ad id quod volo, Platonem sensisse duos esse mundos: unum intelligibilem, in quo ipsa veritas habitaret; istum autem sensibilem, quem manifestum est nos visu tactuque sentire. Itaque illum verum, hunc veri similem et ad illius imaginem factum. Et ideo de illo in ea, quae se cognosceret, anima velut expoliri et quasi serenari veritatem; de hoc autem in stultorum animis non scientiam, sed opinionem posse generari. Quidquid tamen ageretur in hoc mundo per eas virtutes, quas civiles vocabat, aliarum verarum virtutum similes, quae, nisi paucis sapientibus, ignotae essent, non posse nisi veri simile nominari.


  1. Lib. I Retract., cap. 1, n. 4 ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Academicos (PL)
Traductions de cette œuvre
Contre les Académiciens Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité