40.
Deinde cum undique premeretur, si nulli rei esset assensus, nihil acturum esse sapientem (o hominem mirum atque adeo non mirum! ab ipsis enim Platonis fontibus profluebat); attendit sapienter quales illi actiones probarent, easque nescio quarum verarum similes videns, id quod in hoc mundo ad agendum sequeretur, veri simile nominavit. Cui enim esset simile et perite norat, et prudenter tegebat, idque etiam probabile appellabat. Probat enim bene imaginem, quisquis ejus intuetur exemplum. Quomodo enim approbat sapiens, aut quomodo simile sequitur veri, cum ipsum verum quid sit ignoret? Ergo illi norant, et approbabant falsa in quibus imitationem laudabilem rerum verarum animadvertebant 1. Sed quia hoc tanquam profanis nec fas, nec facile erat ostendere; reliquerunt posteris, et quibus illo tempore potuerunt, signum quoddam sententiae suae. Illos autem bene dialecticos de verbis [Col. 0956] movere quaestionem insultantes irridentesque prohibebant. Ob hoc dicitur Carneades etiam tertiae Academiae princeps atque auctor fuisse.
-
Lib. I Retract., cap. 1, n. 4 ↩