8.
Tum ille: Licetne tandem ad ea quae temere concessa sunt, redire rursum? Hic ego: Illi hoc non solent concedere, inquam, quos ad disputandum non inveniendi veri cupiditas, sed ingenii puerilis jactantia impellit. Itaque apud me, praesertim cum adhuc nutriendi educandique sitis, non solum conceditur, sed etiam in praeceptis habeatis volo, ad ea vos discutienda redire oportere, quae concesseritis incautius. Et Licentius: Non parvum in philosophia profectum puto, inquit, cum in comparatione recti verique inveniendi contemnitur a disputante victoria. Itaque libenter obsequor praeceptis et sententiae tuae, et Trygetium ad id quod se temere concessisse arbitratur, res enim mei juris est, redire permitto. Tum Alypius: Suscepti a me officii nondum partes esse, vosmetipsi mecum recognoscitis. Sed quoniam id jamdudum disposita profectio interrumpere me compellit, pro meo quoque munere geminatam sibi potestatem particeps mecum judicii non renuet usque in reditum meum: video enim hoc vestrum certamen longius progressurum. Et cum discessisset: Quod, inquit Licentius, temere concesseras, profer. Et ille: Temere dedi, inquit, Ciceronem fuisse sapientem. Ergone Cicero sapiens non fuit, a quo in latina lingua philosophia et inchoata est, et perfecta? Etsi concedam, inquit, esse sapientem, non omnia tamen ejus probo. Atqui oportet multa ejus alia refellas, ut non impudenter hoc de quo agitur, improbare videaris. Quid si hoc solum non recte sensisse illum affirmare paratus sum? Vestra, ut opinor, nihil interest, nisi cujus ponderis ad id quod volo asserendum, rationes afferam. Perge, inquit ille. Quid enim, inquit, audeam contra eum, qui se Ciceronis adversarium profitetur?