10.
Mihi, ait ille, nec secundum rationem vivere, nec beatus omnino, quisquis errat videtur. Errat autem omnis qui semper quaerit nec invenit. Unde tibi unum jam e duobus monstrandum est: aut errantem beatum esse posse; aut eum qui quod quaerit nunquam invenit, non errare. Hic ille: Beatus errare non potest. Et cum diu siluisset: Non autem errat, inquit, cum quaerit; quia ut non erret, perfecte quaerit. Et Trygetius: Ut non erret quidem, inquit, quaerit; sed errat, cum minime invenit. Ita autem tibi profuturum putasti, quod errare ille non vult, quasi nemo erret invitus, aut quisquam omnino erret, nisi invitus. Tum ego, cum ille diu cunctaretur quid responderet: Definiendum vobis est, inquam, quid sit error: facilius enim ejus fines potestis videre, in quem jam penitus ingressi estis. Ego, inquit Licentius, definire aliquid idoneus non sum: quamvis errorem definire sit facicilius quam finire. Ego, ait ille, definiam; quod mihi facillimum est, non ingenio, sed causa optima. Nam errare est utique semper quaerere, nunquam invenire. Ego, inquit Licentius, si vel istam definitionem facile possem refellere, jamdudum causae meae non defuissem. Sed quoniam aut res ipsa per se ardua est, aut ita mihi apparet; peto a vobis ut usque in crastinam lucem quaestio differatur, si nihil hodie quod respondeam, reperire potuero, cum id sedulo mecum ipse volvam. Quod cum concedendum putarem, non renuentibus caeteris, deambulatum ire surreximus: nobisque inter nos multa variaque sermocinantibus, ille in cogitatione defixus fuit. Quod cum frustra esse sensisset, relaxare animum maluit, et nostro se sermoni miscere. Postea cum jam advesperasceret, in eumdem [Col. 0912] conflictum redierant: sed modum imposui, persuasique ut in alium diem differri paterentur. Inde ad balneas.