27.
Tum Trygetius: Jam, inquit, placet nobis, cum res nota sit, de verbis nullas calumnias commovere. Quare vide potius quid huic respondeas qui nos liberavit, in quos tu impulsus tentas iterum irruere. Et Licentius: Mane, ait, quaeso: nam mihi sublucet nescio quid, quo videam non tibi tam facile tantum argumentum eripi debuisse. Et cum defixus in cogitatione siluisset aliquantum: Rogo, inquit, nihil mihi videtur esse absurdius, quam dicere, se verisimile sequi, eum qui verum quid sit ignoret: nec illa me tua similitudo conturbat. Nam recte ego interrogatus, utrum ex ista temporie coeli nulla in crastinum pluvia cogatur, respondeo es se verisimile, qui me non nego nosse aliquid veri. Nam scio arborem istam modo argenteam fieri non posse, multaque talia vera non impudenter me scire dico, quorum video esse similia ea quae verisimilia nomino. Tu vero, Carneades, vel quae alia graeca pestis, ut nostris parcam (quid enim dubitem in hanc partem transire ad eum cui captivus debeor jure victoriae?): tu ergo cum te nihil veri scire dicas, unde hoc verisimile sequeris? At enim nomen ei non potui aliud imponere. Quid ergo nobis disputandum est cum eo, qui nec loqui potest?