• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De beata vita (PL)
CAPUT III.

18.

Sed fortasse omnes diversis verbis unum idemque sensistis. Nam si duo prima consideremus, et omnis qui bene vivit, ea facit quae vult Deus; et omnis qui ea facit quae vult Deus, bene vivit; nec quidquam est aliud bene vivere, quam ea facere quae Deo placeant: nisi quid vobis aliud videtur. Assentiebantur. Tertium vero illud paulo diligentius considerandum est, propterea quod ritu castissimorum sacrorum spiritus immundus, quantum intelligo, duobus modis appellari solet: vel ille qui extrinsecus invadit animam sensusque conturbat, et quemdam hominibus infert furorem; cui excludendo qui praesunt, manum imponere vel exorcizare dicuntur, hoc est, per divina eum adjurando expellere: aliter autem dicitur spiritus immundus, omnis omnino anima immunda; quod nihil est aliud quam vitiis et erroribus inquinata. Itaque abs te quaero, tu puer, qui fortasse aliquanto sereniore ac purgatiore spiritu istam sententiam protulisti, quis tibi videatur immundum spiritum non habere: illene qui daemonem non habet, quo vesani homines fieri solent; an ille qui animam suam a vitiis omnibusque peccatis mundavit? Is mihi videtur, inquit, immundum spiritum non habere, qui caste vivit. Sed castum, inquam, quem vocas? eumne qui nihil peccat, an eum qui ab illicito tantum concubitu temperet? Quomodo, inquit, castus potest esse, [Col. 0969] qui ab illicito tantum concubitu abstinens sese, caeteris peccatis non desinit inquinari? Ille est vere castus, qui Deum attendit, et ad ipsum solum se tenet. Quae rerba pueri sicut dicta erant, cum conscribi mihi placuisset: Is ergo, inquam, necesse est ut bene vivat, et qui bene vivit necessario talis est; nisi quid tibi aliud videtur. Concessit cum caeteris. Ergo una est hic, inquam, dicta sententia.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De beata vita (PL)
Traductions de cette œuvre
De la vie bienheureuse Comparer
Vom glücklichen Leben (ChatGPT) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité