40.
Videbat autem hanc materiam esse vilissimam, nisi certa dimensione temporum, et acuminis gravitatisque moderata varietate soni figurarentur. Recognovit hinc esse illa semina quae in grammatica, cum syllabas diligenti consideratione versaret, pedes et accentus vocaverat. Et quia in ipsis verbis brevitates [Col. 1014] et longitudines syllabarum prope aequali multitudine sparsas in oratione attendere facile fuit, tentavit pedes illos in ordines certos disponere atque conjungere; et in eo primo sensum ipsum secuta, moderatos impressit articulos, quae et caesa et membra nominavit. Et ne longius pedum cursus provolveretur, quam ejus judicium posset sustinere, modum statuit unde reverteretur, et ab eo ipso versum vocavit. Quod autem non esset certo fine moderatum, sed tamen rationabiliter ordinatis pedibus curreret, rhythmi nomine notavit: qui latine nihil aliud quam numerus dici potuit. Sic ab ea poetae geniti sunt: in quibus cum videret non solum sonorum, sed etiam verborum rerumque magna momenta, plurimum eos honoravit, eisque tribuit quorum vellent rationabilium mendaciorum potestatem. Et quoniam de prima illa disciplina stirpem ducebant, judices in eos grammaticos esse permisit.