• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER PRIMUS.*
CAPUT IV. *Nihil omnino sine causa fieri.*

11.

Jam, inquit, interroga, oro te, si possim hoc tantum nescio quid explicare, et tuis verbis et meis. Hoc ipsum, inquam, mihi responde, primo unde tibi videatur aqua ista non temere sic, sed ordine influere. Nam quod illa ligneolis canalibus superlabitur, et ducitur usque in usus nostros, potest ad ordinem pertinere. Factum est enim ab hominibus ratione utentibus, ut uno ejus itinere simul et biberent et lavarent, et pro locorum opportunitatibus consequens erat ut ita fieret. Quod vero illa, ut dicis, folia sic inciderunt, ut hoc quod admirati sumus eveniret; quo tandem rerum ordine, ac non potius casu factum putabimus? Quasi vero, inquit ille, aliter atque ceciderunt, debuisse aut potuisse cadere cuiquam videri potest, serenissime intuenti nihil posse fieri sine causa. Quid? jam vis persequar situs arborum atque ramorum, ipsumque pondus quantum natura foliis imposuit? Quid, aeris vel mobilitatem qua volitant, vel mollitiem qua descendunt, variosque lapsus pro affectione coeli, pro onere, pro figuris suis, caeterisque innumerabilibus atque obscurioribus causis, quid me attinet quaerere? Latent ista sensus nostros, penitus latent: illud tamen quod aggressae quaestioni satis est, nescio quomodo animum non latet, nihil fieri sine causa. Potest enim odiosus percontator pergere quaerere, quae causa erat ut ibi arbores ponerentur? Respondebo, secutos esse homines uber terrae. Quid, si fructuosae arbores non sunt, ac temere natae sunt? Et hic respondebo, nos parum videre; nam temerariam, quae illas genuit, nequaquam esse naturam. Quid plura? Aut aliquid sine causa fieri docear, aut nihil fieri nisi certo causarum ordine credite.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De ordine (PL)
Traductions de cette œuvre
De l'ordre Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité