17.
Credite, si vultis; nam quomodo id explicem nescio. Ego mirabar et tacebam. Trygetius autem ubi vidit hominem paululum quasi digesta ebrietate affabilem [Col. 0986] factum redditumque colloquio: Absurdum, inquit, mihi videtur, Licenti, et plane alienum a veritate quod dicis; sed quaeso patiare me paululum, nec perturbes clamitando. Dic quod vis, ait ille: non enim metuo ne me auferas ab eo quod video, ac pene teneo. Utinam, inquit, ab eo quem defendis ordine devius non sis, non tanta in Deum feraris (ut mitius loquar) incuria. Quid enim potuit dici magis impium, quam etiam mala ordine contineri? Certe enim Deus amat ordinem. Vere amat, ait ille; ab ipso manat, et cum ipso est. Et si quid potest de re tantum alta convenientius dici, cogita, quaeso, ipse tecum. Nec enim sum idoneus qui te ista nunc doceam. Quid cogitem, inquit Trygetius? Accipio prorsus quod dicis, satisque mihi est in eo quod intelligo. Certe enim et mala dixisti ordine contineri, et ipsum ordinem manare a summo Deo, atque ab eo diligi. Ex quo sequitur ut et mala sint a summo Deo, et mala Deus diligat.