• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER PRIMUS.*
CAPUT X. *Ordo quid. Ut coercendi aemulationis et inanis jactantiae motus in adolescentibus, qui dant operam litteris.*

29.

Quid ipse Deus, inquam? non tibi videtur agi ordine? Prorsus, inquit, videtur. Ergo agitur Deus, ait Trygetius. Et ille: Quid enim, inquit, Christum Deum negas, qui et ordine ad nos venit, et a Patre Deo missum esse se dicit? Si igitur Deus Christum ordine ad nos misit, et Deum Christum esse non negamus, non solum agit omnia, sed agitur ordine etiam Deus. Hic Trygetius addubitans: Nescio, inquit, quomodo istuc accipiam. Deum enim quando nominamus, non quasi mentibus ipse Christus occurrit, sed Pater. Ille autem tunc occurrit, quando Dei Filium nominamus. Bellam rem facis, inquit Licentius. Negabimus ergo Dei Filium Deum esse? Hic ille, cum ei respondere periculosum videretur, tamen se coegit atque ait: Et hic quidem Deus est, sed tamen proprie Patrem Deum dicimus. Cui ego: Cohibe te potius, inquam; non enim Filius improprie Deus dicitur. At ille religione commotus, cum etiam verba sua scripta esse nollet, urgebat Licentius ut manerent, puerorum scilicet more, vel potius hominum, proh nefas! pene omnium, quasi vero gloriandi causa inter nos illud ageretur. Cujus motum animi cum objurgarem gravioribus verbis, erubuit: qua ejus perturbatione animadverti ridentem laetantemque Trygetium. Et ambobus: Itane agitis, inquam? Nonne vos movet quibus vitiorum molibus atque imperitiae tenebris premamur et cooperiamur? Haeccine est illa paulo ante vestra, de qua ineptus laetabar, attentio et in Deum veritatemque surrectio? O si videretis, vel tam lippientibus oculis quam ego, in quibus periculis jaceamus, cujus morbi dementiam risus iste indicet! O si videretis! quam cito, quam statim, quantoque productius eum verteretis in fletus. Miseri, nescitis ubi sumus? Demersos quidem esse animos omnium stultorum indoctorumque commune est, sed non uno atque eodem modo demersis opem sapientia et manum porrigit. Alii sunt, credite, alii sunt qui sursum vocantur, alii qui in profunda laxantur. Nolite, obsecro vos, geminare mihi miserias. Satis mihi sint vulnera mea, quae ut sanentur, pene quotidianis fletibus Deum rogans, indigniorem tamen esse me qui tam cito saner quam volo, saepe memetipse convinco. Nolite, obsecro, si quid mihi amoris, si quid necessitudinis debetis, si intelligitis quantum vos diligam, quanti faciam, quantum me cura exagitet morum vestrorum, si dignus sum quem non negligatis, si denique, Deo teste, non mentior, nihil me plus mihi optare quam vobis, rependite mihi beneficium. Et si me magistrum libenter vocatis, reddite mihi mercedem: boni estote.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De ordine (PL)
Traductions de cette œuvre
De l'ordre Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité