• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER QUINTUS.* in quo de versu disseritur.
CAPUT VII. *Quomodo semipedum imparilitas in versuum membris ad parilitatem referatur. Conciliantur membra semipedum quatuor et trium. Membra semipedum quinque et trium.*

14.

M. Age nunc, refer animum ad semipedum numeros, quibus in versu fiunt membra inaequalia, et miram quamdam aequalitatem ista quam tractavimus ratione reperies. Nam, ut opinor, versus minimus inaequali semipedum numero in membris est duobus, habens semipedes quatuor et tres, ut in hoc, Hospes ille quem vides; cujus primum membrum quod est, Hospes ille, secari aequaliter potest in duas partes binorum semipedum: secundum autem quod est, quem vides, ita dividitur, ut una pars duos semipedes habeat, altera unum; quod ita est, quasi duo et duo sint, jure illo aequalitatis, de quo satis egimus, quod habet unum cum omnibus numeris. Ex quo fit ut ista divisione tantum sit quodammodo superius membrum quantum posterius. Itaque ubi fuerint quatuor et quinque semipedes, sicut hoc est, Roma, Roma, cerne quanta sit; non ita probatur, et propterea metrum erit potius quam versus, quia ita sunt membra inaequalia ut ad nullam aequalitatis legem sectione aliqua possint referri. Cernis quippe, ut opinor, superioris membri quatuor semipedes, Roma, Roma, in binos posse discedere: quinque autem posteriores, cerne quanta sit, in duos et tres semipedes dividi; ubi nullo jure apparet aequalitas. Neque enim possunt aliquo modo tantum valere quinque semipedes propter duos et tres, quantum quatuor valent; quomodo invenimus superius in breviore versu tantum valere tres semipedes propter unum et duo, quantum quatuor valent. An aliquid non es assecutus, aut non placet? D. Imo vero et manifesta omnia et rata sunt.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De musica (PL)
Traductions de cette œuvre
Traité de la musique Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2026 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité