• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER TERTIUS.* In quo exponitur quid intersit discriminis inter rhythmum, metrum et versum; tum agitur seorsim de rhythmo; ac deinde tractatio de metro inchoatur.
CAPUT II. *Quid intersit inter versum et metrum.*

3.

M. Nunc ergo mecum illud considera, utrum sicut omnis versus metrum est, ita omne metrum etiam versus sit. D. Considero quidem, sed quid respondeam non invenio. M. Unde id tibi censes accidisse? an quia de vocabulis quaestio est? Non enim ut de rebus ad disciplinam pertinentibus, ita de nominibus possumus respondere interrogati: propterea quia res omnium mentibus communiter sunt insitae; nomina vero, ut cuique placuit, imposita, quorum vis auctoritate atque consuetudine maxime nititur: unde etiam esse linguarum diversitas potest, rerum autem in ipsa veritate constitutarum profecto non potest. A me igitur accipe quod ipse nullo pacto respondere posses: non versum solum, metrum veteres vocavere. Itaque quod ad te attinet, vide atque responde, non enim jam de nominibus agitur, utrum inter haec duo aliquid distet, quod quidam numerus pedum ita certo fine claudatur, ut nihil ad rem pertineat, ubi fiat quidam articulus antequam veniatur ad finem; alius autem non solum certo fine claudatur, sed etiam ante finem certo quodam loco quaedam ejus partitio emineat, ut quasi membris conficiatur duobus. D. Non intelligo. M. Attende ergo in haec exempla:

Ite igitur, Camoenae Fonticolae puellae, Quae canitis sub antris Mellifluos sonores, Quae lavitis capillum [Col. 1117] Purpureum Hyppocrene Fonte, ubi fusus olim Spumea lavit almus Ora jubis aquosis Pegasus, in nitentem Pervolaturus aethram.

Cernis profecto quinque superiores versiculos eodem loco partem orationis habere terminatam, id est in choriambo pede, cui subjungitur bacchius, ut versiculum compleat (namque hi undecim, choriambo et bacchio pedibus constant); caeteros vero excepto uno, scilicet Ora jubis aquosis, non eodem loco habere terminatam partem orationis. D. Cerno istud quidem, sed quo pertineat non video. M. Eo scilicet ut intelligas, hoc metrum non quasi legitimum locum habere, ubi ante finem versus finiatur pars orationis: nam si ita esset, omnes eodem loco hunc haberent articulum, aut certe rarissime in his inveniretur qui non haberet: nunc vero cum sint undecim, sex ita sunt, quinque non ita. D. Et hoc accipio, et adhuc quo ratio tendat exspecto. M. Attende ergo etiam in ista pervulgatissima: Arma virumque cano, Trojae qui primus ab oris. Et ne longum faciamus, quia carmen notissimum est, ab hoc versu usque ad quem volueris explora singulos; invenies finitam partem orationis in quinto semipede, id est, in duobus pedibus et semisse: nam hi versus constant pedibus quaternorum temporum: quare iste finis de quo agitur partis orationis, quasi legitimus in decimo tempore est. D. Manifestum est.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De musica (PL)
Traductions de cette œuvre
Traité de la musique Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité