• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) Adversus Praxean

CAP. 25.

[1] Post Philippum et totam substantiam quaestionis istius, quae in finem evangelii perseverant in eodem genere sermonis, quo pater et filius in sua proprietate distinguuntur. paracletum quoque a patre se postulaturum, cum ascendisset ad patrem, et missurum repromittit, et quidem alium. sed iam praemisimus quomodo alium. ceterum, De meo sumet, inquit, sicut ipse de patris. ita connexus patris in filio et filii in paracleto tres efficit cohaerentes alterum ex altero. qui tres unum sunt, non unus, quomodo dictum est, Ego et pater unum sumus, ad substantiae unitatem non ad numeri singularitatem.

[2] percurre adhuc, et invenies quem patrem credis vitem patris dictum et patrem agricolam, usi quem in terra tu putas fuisse hunc rursus in caelis a filio agnosci cum illuc respiciens discipulos suos patri tradidit. sed etsi in isto evangelio non est revelatum, Deus meus ad quid me dereliquisti? et, Pater in tuis manibus depono spiritum meum, tamen post resurrectionem et devictae gloriam mortis, exposita necessitate omnis humilitatis, cum iam patrem se posset ostendere tam fideli feminae, ex dilectione non ex curiositate nec ex incredulitate Thomae tangere eum adgressae, Ne, inquit, contigeris me, nondum ascendi ad patrem meum, vade autem ad fratres meos (quin et in hoc filium ostendit, filios enim appel- lasset illos si pater fuisset) et dices eis, Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, deum meum et deum vestrum.

[3] pater ad patrem et deus ad deum? an filius ad patrem et sermo ad deum?

[4] ipsa quoque clausula evangelii propter quid consignat haec scripta nisi, Ut credatis, inquit, Iesum Christum filium dei? igitur quaecunque ex his putaveris ad demonstrationem eiusdem patris et filii proficere tibi posse, adversus definitivam evangelii sententiam niteris : non ideo enim scripta sunt ut patrem credas Iesum, Christum, sed ut filium.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Adversus Praxean
Traductions de cette œuvre
Against Praxeas Comparer
Contre Praxéas Comparer
Gegen Praxeas. (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Appendix - Against Praxeas

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité