• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) Adversus Praxean

CAP. 30.

[1] Alioquin si ultra perges, potero tibi durius respondere et te cum ipsius domini pronuntiatione committere, uti dicam, quid de isto quaeris? habes ipsum exclamantem in passione, Deus meus, deus meus, ut quid me dereliquisti? ergo aut filius patie- batur a patre derelictus, et pater passus non est qui filium dere- liquit : aut si pater erat qui patiebatur, ad quem deum exclamabat?

[2] sed haec vox carnis et animae, id est hominis, non sermonis nec spiritus, id est non dei, propterea emissa est ut impassibilem deum ostenderet qui sic filium dereliquit dum hominem eius tradidit in mortem.

[3] hoc et apostolus sensit scribens, Si pater filio non pepercit. hoc et Esaias prior pronuntiavit : Et dominus cum tradidit pro delictis nostris. sic reliquit dum non parcit, sic reliquit dum tradit.

[4] ceterum non reliquit pater filium, in cuius manibus filius spiritum suum posuit. denique posuit, et statim obiit : spirito enim manente in carne caro omnino mori non potest. ita relinqui a patre mori fuit filio. filius igitur et moritur et re- suscitatur a patre secundum scripturas. filius ascendit in superiora caelorum, qui et descendit in interiora terrae.

[5] hic sedet ad dex- teram patris, non pater ad suam. hunc videt Stephanus, cum lapidatur, adhuc stantem ad dexteram dei, ut exinde sessurum donec ponat illi pater omnes inimicos sub pedibus suis. hic et venturus est rursus super nubes caeli talis qualis et ascendit. hic interim acceptum a patre munus effudit spiritum sanctum, tertium nomen divinitatis et tertium gradum maiestatis, unius praedica- torem monarchiae sed et oeconomiae interpretatorem si quis sermones novae prophetiae eius admiserit, et deductorem omnis veritatis quae est in patre et filio et spiritu sancto secundum Christianum sacramentum.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Adversus Praxean
Traductions de cette œuvre
Against Praxeas Comparer
Contre Praxéas Comparer
Gegen Praxeas. (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Appendix - Against Praxeas

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité