• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De doctrina Christiana
*LIBER TERTIUS.*

CAPUT XXXV.-- Regula quinta Tichonii.

50. Quintam Tichonius regulam ponit, quam De temporibus appellat; qua regula plerumque inveniri vel conjici possit latens in Scripturis sanctis quantitas temporum. Duobus autem modis vigere dicit hanc regulam; aut tropo synecdoche, aut legitimis numeris. Tropus synecdoche, aut a parte totum, aut a toto partem facit intelligi: sicut unus evangelista post dies octo factum dicit, quod alius post dies sex, quando in monte discipulis tantum tribus praesentibus facies Domini fulsit ut sol, et vestimenta ejus sicut nix 1. Utrumque enim verum esse non posset, quod de numero dierum dictum est, nisi ille qui dixit, post dies octo, intelligatur partem novissimam diei ex quo id Christus praedixit futurum, et partem primam diei quo id ostendit impletum, pro totis diebus duobus atque integris posuisse; is vero qui dixit, post dies sex, integros omnes et totos, sed solos medios computasse. Hoc modo locutionis, quo significatur a parte totum, etiam illa de resurrectione Christi solvitur quaestio. Pars enim novissima diei quo passus est, nisi pro toto die accipiatur, id est, adjuncta etiam nocte praeterita; et nox in cujus parte ultima resurrexit, nisi totus dies accipiatur, adjuncto scilicet die illucescente dominico, non possunt esse tres dies et tres noctes, quibus se in corde terrae praedixit futurum 2.

51. Legitimos autem numeros dicit, quos eminentius divina Scriptura commendat, sicut septenarium, vel denarium, vel duodenarium, et quicumque alii sunt, quos legendo studiosi libenter agnoscunt. Plerumque enim hujusmodi numeri pro universo tempore ponuntur: sicut, Septies in die laudabo te 3, nihil est aliud quam, Semper laus ejus in ore meo 4. Tantumdem valent et cum multiplicantur, sive per denarium, sicut septuaginta et septingenti; unde possunt et septuaginta anni Jeremiae 5 pro universo tempore spiritualiter accipi, quo est apud alienos Ecclesia: sive per seipsos, sicut decem per decem, centum sunt; et duodecim per duodecim, centum quadraginta quatuor; quo numero significatur universitas sanctorum in Apocalypsi 6. Unde apparet non solas temporum quaestiones istis numeris esse solvendas, sed latius patere significationes eorum, et in multa proserpere. Neque enim numerus iste in Apocalypsi ad tempora pertinet, sed ad homines.


  1. Luc. IX, 28; Matth. XVII, 1, 2; Marc. IX, 1, 2  ↩

  2. Matth. XII, 40 ↩

  3. Psal. CXVIII, 164  ↩

  4. Psal. XXXIII, 2  ↩

  5. Jerem. XXV, 11  ↩

  6. Apoc. VII, 4 ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De doctrina Christiana
Traductions de cette œuvre
De la doctrine chrétienne Comparer
Vier Bücher über die christliche Lehre (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung: Vier Bücher über die christliche Lehre

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité