• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De doctrina Christiana
*LIBER SECUNDUS.*

CAPUT XXVIII.-- Historia quatenus juvet.

42. Quidquid igitur de ordine temporum transactorum indicat ea quae appellatur historia, plurimum nos adjuvat ad sanctos Libros intelligendos, etiamsi praeter Ecclesiam puerili eruditione discatur. Nam et per Olympiadas, et per Consulum nomina multa saepe quaeruntur a nobis; et ignorantia consulatus, quo natus est Dominus, et quo passus est, nonnullos coegit errare, ut putarent quadraginta sex annorum aetate passum esse Dominum, quia per tot annos aedificatum templum esse dictum est a Judaeis, quod imaginem Dominici corporis habebat. Et annorum quidem fere triginta baptizatum esse retinemus auctoritate evangelica 1: sed postea quot annos in hac vita egerit, quanquam textu ipso actionum ejus animadverti possit; tamen ne aliunde caligo dubitationis oriatur, de historia gentium collata cum Evangelio, liquidius [P. 0056] certiusque colligitur. Tunc enim videbitur non frustra esse dictum, quod quadraginta sex annis templum aedificatum sit, ut cum referri iste numerus ad aetatem Domini non potuerit, ad secretiorem instructionem humani corporis referatur, quo indui propter nos non dedignatus est unicus Dei Filius, per quem facta sunt omnia.

43. De utilitate autem historiae, ut omittam Graecos, quantam noster Ambrosius quaestionem solvit, calumniantibus Platonis lectoribus et dilectoribus; qui dicere ausi sunt omnes Domini nostri Jesu Christi sententias, quas mirari et praedicare coguntur, de Platonis libris eum didicisse, quoniam longe ante humanum adventum Domini Platonem fuisse, negari non potest! Nonne memoratus episcopus, considerata historia gentium, cum reperisset Platonem Jeremiae temporibus profectum fuisse in Aegyptum, ubi propheta ille tunc erat, probabilius esse ostendit quod Plato potius nostris Litteris per Jeremiam fuerit imbutus, ut illa posset docere vel scribere quae jure laudantur? Ante Litteras enim gentis Hebraeorum, in qua unius Dei cultus emicuit, ex qua secundum carnem venit Dominus noster, nec ipse quidem Pythagoras fuit, a cujus posteris Platonem theologiam didicisse isti asserunt. Ita consideratis temporibus fit multo credibilius istos potius de Litteris nostris habuisse quaecumque bona et vera dixerunt, quam de Platonis Dominum Jesum Christum, quod dementissimum est credere.

44. Narratione autem historica cum praeterita etiam hominum instituta narrantur, non inter humana instituta ipsa historia numeranda est; quia jam quae transierunt, nec infecta fieri possunt, in ordine temporum habenda sunt, quorum est conditor et administrator Deus. Aliud est enim facta narrare, aliud docere facienda. Historia facta narrat fideliter atque utiliter; libri autem aruspicum, et quaeque similes litterae, facienda vel observanda intendunt docere, monitoris audacia, non indicis fide.


  1. Luc. III, 23 ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De doctrina Christiana
Traductions de cette œuvre
De la doctrine chrétienne Comparer
Vier Bücher über die christliche Lehre (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung: Vier Bücher über die christliche Lehre

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité