• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De doctrina Christiana
*LIBER TERTIUS.*

CAPUT XI.-- Regula de iis quae saevitiam redolent, referunturque nihilominus ex persona Dei vel sanctorum.

17. Quidquid ergo asperum et quasi saevum factu dictuque in sanctis Scripturis legitur ex persona Dei vel sanctorum ejus, ad cupiditatis regnum destruendum valet. Quod si perspicue sonat, non est ad aliud referendum quasi figurate dictum sit. Sicuti est illud Apostoli: Thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei qui reddet unicuique secundum opera sua: iis quidem qui secundum sustinentiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus, vitam aeternam; iis autem qui ex contentione sunt, et diffidunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci [^125]. Sed hoc ad eos, cum quibus evertitur ipsa cupiditas, qui eam vincere noluerunt. Cum autem in homine cui dominabatur, regna cupiditatis subvertuntur, illa est aperta locutio: Qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis [^126]. Nisi quia et hic quaedam verba translata tractantur, sicuti est, ira Dei, et, crucifixerunt: sed non tam multa sunt, vel ita posita, ut obtegant sensum, et allegoriam vel aenigma faciant, quam proprie figuratam locutionem voco. Quod autem Jeremiae dicitur, Ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes [^127]; non dubium quin figurata locutio tota sit, ad eum finem referenda quem diximus.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De doctrina Christiana
Traductions de cette œuvre
De la doctrine chrétienne Comparer
Vier Bücher über die christliche Lehre (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung: Vier Bücher über die christliche Lehre

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité