• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De virginibus velandis De Virginibus Velandis

XVII.

[1] Sed et vos admonemus, alterius pudicitiae mulieres, quae nuptias incidistis, ne sic a disciplina velaminis exsolescatis, ne quidem in momento horae, ut, quia reicere illam non potestis, alio modo destruatis neque tectae neque nudae incedentes. [2] Mitris enim et lanis quaedam non velant caput, sed conligant, a fronte quidem protectae, qua proprie autem caput est, renudae; aliae modice linteolis, credo, ne caput premant, nec ad aures usque demissis cerebro tenus operiuntur, Misereo, si tam infirmo auditu sunt, ut per tegmen audire non possint. [3] Sciant, quia totum caput mulier est; limites et fines eius eo usque porriguntur, unde incipit vestis; quantum resoluti crines occupare possunt, tanta est velaminis regio, ut cervices quoque ambiantur; ipsae enim sunt, quas subiectas esse oportet, propter quas potestas supra caput haberi debet; velamen iugum illarum est. [4] Iudicabunt vos Arabiae feminae ethnicae, quae non caput, sed faciem quoque ita totam tegunt, ut uno oculo liberato contentae sint dimidiam frui lucem quam totam faciem prostituere: mavult femina videre quam videri. [5] Quas propterea infelicissimas ait Romana quaedam regina, quod adamare magis quam adamari possint, cum sint vel ex alterius felicitatis et quidem frequentioris immunitate felices, quia facilius adamari quam adamare feminae possint. [6] Et ethnicae quidem disciplinae meracior et, ut ita dixerim, barbarior modestia; nobis dominus etiam revelationibus velaminis spatia metatus est. Nam cuidam sorori nostrae angelus in somnis cervices, quasi applauderet, verberans: 'Elegantes', inquit, 'cervices et merito nudae! Bonum est, usque ad lumbos a capite veleris, ne et tibi ista cervicum libertas non prosit.' Et utique quod uni dixeris, omnibus dixeris. [7] Quantam autem castigationem merebuntur etiam illae, quae inter psalmos vel in quacumque dei mentione retectae perseverant meritoque etiam in oratione ipsa facillime fimbriam aut villum aut quodlibet filum cerebro superponunt et tectas se opinantur! Tanti caput suum me[n]tiuntur. [8] Aliae, quibus plane maior est palma omni fimbria et filo, non minus capite suo abutuntur, ut bestia quaedam magis quam avis, licet pennata, brevi capite, protracta cervice, cetera altegra[n]dia; hanc aiunt, cum delitescendum habet, caput solum plane totum in condensum abstrudere, reliquam se in aperto relinquere; ita dum in capite secura est, nuda, qua maior est, capitur tota cum capite. Tales enim erunt et istae minus quam utile est tectae. [9] Oportet ergo tempore omni et omni loco memores legis incedere, paratas et instructas ad omnem dei mentionem, qui si fuerit in pectore, cognoscetur et in capite feminarum. Haec cum bona pace legentibus, utilitatem consuetudini praeponentibus pax et gratia a domino nostro Iesu redundet cum Septimio Tertulliano, cuius hoc opusculum est.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De Virginibus Velandis
Traductions de cette œuvre
Du voile des vierges Comparer
On the Veiling of Virgins Comparer
Über die Verschleierung der Jungfrauen. (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidations - On the Veiling of Virgins

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité