• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De catechizandis rudibus
Pars secunda
Cap. 16.-25.

CAPUT XVIII. De hominis et rerum aliarum creatione quid credendum. Homo in paradiso constitutus. Cur creatus qui praesciebatur peccaturus. Lapsus hominis et angeli nihil Deo nocuit.

29. Quoniam Deus omnipotens, et bonus et justus et misericors, qui fecit omnia bona, sive magna sive parva, sive summa sive infima; sive quae videntur, sicuti sunt coelum et terra et mare, et in coelo sol et luna, et caetera sidera, in terra autem et mari arbores et frutices et animalia suae cujusque naturae, et omnia corpora vel coelestia vel terrestria; sive quae non videntur, sicuti sunt spiritus quibus corpora vegetantur et vivificantur: fecit et hominem ad imaginem suam; ut quemadmodum ipse per omnipotentiam suam praeest universae creaturae, sic homo per intelligentiam suam, qua etiam Creatorem suum cognoscit et colit, praeesset omnibus terrenis animalibus. Fecit illi etiam adjutorium feminam: non ad carnalem concupiscentiam, quandoquidem nec corruptibilia corpora tunc habebant, antequam eos mortalitas invaderet poena peccati; sed ut haberet et vir gloriam de femina, cum ei praeiret ad Deum, seque illi praeberet imitandum in sanctitate atque pietate; sicut ipse esset gloria Dei, cum ejus sapientiam sequeretur.

30. Itaque constituit eos in quodam loco perpetuae beatitudinis, quem appellat Scriptura paradisum; praeceptumque illis dedit, quod si non transgrederentur, in illa semper immortalitatis beatitudine permanerent: si autem transgrederentur, supplicia mortalitatis expenderent. Praesciebat autem Deus eos transgressuros: sed tamen quia conditor est et effector omnis boni, magis eos fecit, quando fecit et bestias, ut impleret terram bonis terrenis. Et utique melior est homo etiam peccator, quam bestia. Et praeceptum quod non erant servaturi, magis dedit, ut essent inexcusabiles, cum in eos vindicare coepisset. Quidquid enim homo fecerit, laudabilem in suis factis invenit Deum: si recte egerit, laudabilem invenit per justitiam praemiorum; si peccaverit, laudabilem invenit per justitiam suppliciorum; si peccata confessus ad recte vivendum redierit, laudabilem invenit per misericordiam indulgentiarum. Cur ergo non faceret Deus hominem, quamvis eum peccaturum praenosceret, cum et stantem coronaret, et cadentem ordinaret, et surgentem adjuvaret, semper et ubique ipse gloriosus bonitate, justitia, clementia? maxime quia et illud praesciebat, de propagine mortalitatis [Col. 0333] ejus futuros sanctos, qui non sibi quaererent, sed Creatori suo gloriam darent, et eum colendo ab omni corruptione liberati, cum Angelis sanctis semper vivere et beate vivere mererentur? Qui enim hominibus dedit liberum arbitrium, ut non servili necessitate, sed ingenua voluntate Deum colerent, dedit etiam Angelis. Et ideo nec angelus, qui cum spiritibus aliis satellitibus suis superbiendo deseruit obedientiam Dei, et diabolus factus est, aliquid nocuit Deo, sed sibi: novit enim Deus ordinare deserentes se animas, et ex earum justa miseria inferiores partes creaturae suae convenientissimis et congruentissimis legibus admirandae dispensationis ornare. Itaque nec diabolus aliquid Deo nocuit, quia vel ipse lapsus est, vel hominem seduxit ad mortem: nec ipse homo in aliquo minuit veritatem aut potestatem aut beatitatem Conditoris sui, quia conjugi suae seductae a diabolo, ad id quod Deus prohibuerat, propria voluntate consensit. Justissimis enim Dei legibus omnes damnati sunt, Deo glorioso per aequitatem vindictae, ipsi ignominiosi per turpitudinem poenae1: ut et homo a suo Creatore aversus victus diabolo subderetur, et diabolus homini ad Creatorem suum converso vincendus proponeretur; ut quicumque diabolo usque in finem consentirent, cum illo irent in aeterna supplicia; quicumque autem humiliarent se Deo, et per ejus gratiam diabolum vincerent, aeterna praemia mererentur.


  1. Gen. II, III. ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De catechizandis rudibus
Traductions de cette œuvre
Méthode pour enseigner aux catéchumènes les éléments du Christianisme Comparer
On the Catechising of the Uninstructed Comparer
Vom ersten katechetischen Unterricht (BKV) Comparer
Vom ersten katechetischen Unterricht (SKV 7) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Erläuterungen zum Autor und zum Text
On the Catechising of the Uninstructed - Introductory Notice

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité